Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0566
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 567 [567]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0566

OCR

1513] TO ANDREW AMMONIUS 531 is cui dicaui libellum in castris adest et incidet opportunitas, quaeso yt hominem meis verbis salutes ac libellum exhibeas. Sic enim emendaui vt vix eundem esse sit crediturus. Londini non minus saeuit pestis quam isthic Mars. Itaque Cantabrigiae nos tenemus, quotidie circumspectantes vt commode auolemus. Sed non datur opportunitas. Et retinent triginta nobiles quos ad Michaelis expecto. Sixtinus iam euolauit in Brabantiam. Ad Hieronymum emendandum et scholiis illustrandum ita mihi feruet animus vt afflatus a deo quopiam mihi videar. Tam 15 pene totum emendaui collatione multorum ac veterum exemplarium. Atque id ago incredibili meo sumptu. Risi affatim castrensis vitae formam tam graphice in tuis ad n o Joannem tuum literis depictam: adeo hinnitus, clamores, equorum concursus, tubarum clangores, bombardarum tonitrua, fulmina, ยป o vomitus aegrotantium, gemitus morientium, oculis subiecisti. O te felicem si, quod Deus optimus faxit, incolumis nobis redieris! Quam jucundas in omnem vitam fabulas malorum istorum experientia ministrabit! Sed te per Musas et Gratias etiam atque etiam oro, mi Ammoni, memineris id quod proximis admonui literis, vide vt 25 tuto pugnes. Calamo quantum voles ferocias et decem myriadas hostium eodem confodias die. Rem nostris succedere in tantum gaudeo vt nec lingua nec literis liceat explicare. Siquando vises diuum Audomarum et inciderit commoditas, salutabis Abbatem diui Bertini, singularem patronum meum. Praeterea 30 oeconomum illius Antonium Lutzenburgum, canonicum apud diui Audomari; tum medicum abbatis et vrbis D. Ghisbertum, duos candidissimos amicos meos ; ad haec Decanum eius ecclesiae, singulari probitate virum et literarum amantissimum. Cum quo si continget colloqui, rogo percontare quid actum sit de Mauricio, 3 n meo quondam ministro; cui profecto lubens si quid possim benefecero. Non ausim abs te tot vexato tum malis, tum vti coniicio negociis, petere vt aliquando scribas ad nos quoque. Tamen si quando non grauaberis, erit id mihi tam gratum quam quod gratissimum. 40 Vt Ioannis tui negocio faueas et vt quam felicissime procedat adiutares, sciebam necesse non esse vt quisquam te roget, nedum ego. Noui quanti hominem facias. Ille te diligit vnice, et non 32. D. om. H. 42. adiutes F. 13. nobiles] The first payment of GC. LASS the pension from Aldington. Cf. p. 501. 35. Mauricio] Cf. Ep. 263. 1. 33. Decanum] Sidrach de Lalaing 41. negocio] It appears from Ep. 282. (} 28 June 1533), who obtained posses- 38-41 that John of Lorraine had some sion of the Deanery on 30 Mar. 1513. scheme for his own promotion.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1371 px
Image height
2424 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
764.7 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0566.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0566.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit