plusculis locis, vbi Graecorum verborum interpraetationem alio
addidi. Praeterea quae nudiora videbantur, ex non passim obuiis
autoribus aliquanto reddidi locupletiora. Deinde nomenclaturas
autorum, quae tum aut non succurrebant aut non vacabat asscribere,
passim adiunxi. Denique sunt in quibus a meipso dissentio (cur
prouerbium, devrépwv åpewóvov. Nonnulla velut ex adagionum ordine
mouimus quae praeter meritum a collectoribus vel oscitantibus vel
ambitiosis ascita videbantur, At rursus nouorum adagiorum medio¬
crem numerum centuriis adiecimus, vt ex his et alîis auctariis ad
superioris magnitudinem voluminis plus quam quarta pars accesserit.
Habes igitur, optime lector, idem Adagiorum opus aut si mauis
aliud, sed tamen et emendatius et locupletius atque omnino, ni fallor,
melius. Omneis Musas habeam iratas, nisi haec Chiliadum instauratio
haud multo minoribus vigiliis mihi constitit quam superior editio.
fecerit. Verum quandoquidem hoe intriueram, vt rusticorum pro¬
uerbio dicitur, mihi fuit exedundum. Siue mea temeritate memet in
hos labores conieci, stulticiae poenas dedi ; siue fatis huc natus sum,
quid oportuit Gcouaxeiv; Quod si quam ex his meis sudoribus vel
haud me poenituerit operae. Sat praemii fuerit, nimirum assecuto
quod vnum spectabam. Quod si gratus et candidus lector gratiae
quoque nonnihil aut laudis deberi putabit, id totum in duos illos Moece¬
nates meos partiatur, Gulielmum Montioium, inclytum Britannici
sortem, alteri vsuram et accessionem Chiliadum acceptam ferri par est.
Bene vale «at övaro, quisquis es, nostrarum studiosus lucubrationum.
Londini Nonis Ianuariis. An. M.D. XIII.
Epistolae ad diuersos p. 492. Cambridge.
HN: Lond. xii. 21: LB. 115. 11 July (1513).
[This and Ep. 271, which is plainly contemporary, are placed by Mr. Nichols
in 1512; but for various reasons, which are not however quite conclusive, 1513
seems to me more likely. Unless a distinction between the castigatio and the
collatio of the New Testament is to be pressed, this letter must be later than
Ep. 264, which cannot be earlier than Sept. 1512, and in which the castigatio is
not yet finished. For regarding them as simultaneous, if not the same, processes
authority may be found in 1. 61 and Ep. 273. 16. Again it seems doubtful whether
Erasmus could have spoken of applying ‘tam sero’ for his reward for the Copia,
if the book had not yet been printed (cf. Ep. 260). Further Ep. 273 shows that
133. M.D.XIII Q: M.D.XX. Y.
114. numerum] 151 adages are added; cf. Ep. 264. 7 n.