At illud tamen ipsa res opinor indicat, me tum diligentia tum copia
longo praecurrere interuallo non Latinos modo verumetiam Graecos,
De his loquor quorum extent in hoc genere commentarii, Nihil
65 enim extat praeter ieiunam congeriem Zenobii, ieiuniorem Diogeniani,
et hac rursum ieiuniorem Plutarchi, si modo non fallit inseriptio;
tum Apostolii Bizantii copiosiorem aut vt ve rius dicam numerosiorem
aliquanto, sed omnibus his et indoctiorem et mendosiorem. Nam
quod Hesychius Alexandrinus praefatione sua pollicetur se copiosius
ro explicaturum Adagia quae Diogenianus nuda modo recensuisset, res
ipsa clamitat non esse eiusdem autoris prologum ac librum, cum ille
copiam polliceatur, in hoc reperias omnia rot wartdAov yupwvdrepa. Post
haec et locupletior mihi contigit bibliotheca et ocii plusculum, idque
mira quadam. ac prope incredibili benignitate viri vel potius herois
75 omnium saeculorum memoria digni Gulielmi Vuarami, archiepiscopi
Cantuariensis, totius Angliae primatis, imo totius orbis, si quis
hominem suis aestimet virtutibus. Cuius laudes si quis conetur
meritis prosequi praeconiis, pluribus opus foret Chiliadibus quam
quibus Adagia sumus complexi, et longius extenderetur decorum
8o illius catalogus quam numerus prouerbiorum. Verum id nec huius
est loci nec illius patiatur modestia, quae sola in illo pene, vt ita
dicam, immodesta est et nimia. Qui cum modis omnibus sit maxi¬
mus, mihi tamen hoe nomine praecipue magnus videtur, quod ipse
solus magnitudinem suam non agnoscit, vt haec ipsa sit illius summa
85 laus, quod cum meritis suis omnem superet laudem, haud tamen
vllam quantumuis moderatam laudem admittat. Sed vt quod ad
hoc institutum proprie pertinet dicam, hic vir in tantis negociorum
fluctibus quibus vndique tunditur, tum his plane ferreis temporibus,
quibus vsque adeo bellorum incendiis vbique terrarum feruent, per¬
go strepunt, miscentur omnia, vt nec in Italia bonarum parente literarum
yllus bonis literis vel honos sit vel locus, solus tamen tristes camoenas
non respicit solum verumetiam praemiis excitat, liberalitate demeretw,
comitate allicit, benignitate retinet, humanitate fouet, autoritate su
tuetur, splendore ornat atque illustrat. In summa modis omnibus
o5 singularem quendam agit Moecenatem in omneis quos animaduerterit
egregiam eruditionem cum integritate morum copulasse. Inter quos me
quoque, licet omnium extremum et candidatum magis huius laudis
quam possessorem, ita complexus est yt quicquid in tam multis orbis
proceribus Romae reliqueram, in vno mihi viderer repperisse.
roo Huius igitur adiutus et excitatus beneficentia Prouerbiorum com¬
mentarios denuo sub incudem reuocaui, totoque opere a capite, quod
dici solet, ad calcem vsque recognito primum typographorum errata,
quae sane non pauca depraehensa sunt, emendaui. Ad haec com: