Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0559
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 560 [560]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0559

OCR

524 LETTERS OF ERASMUS [1513 At illud tamen ipsa res opinor indicat, me tum diligentia tum copia longo praecurrere interuallo non Latinos modo verumetiam Graecos, De his loquor quorum extent in hoc genere commentarii, Nihil 65 enim extat praeter ieiunam congeriem Zenobii, ieiuniorem Diogeniani, et hac rursum ieiuniorem Plutarchi, si modo non fallit inseriptio; tum Apostolii Bizantii copiosiorem aut vt ve rius dicam numerosiorem aliquanto, sed omnibus his et indoctiorem et mendosiorem. Nam quod Hesychius Alexandrinus praefatione sua pollicetur se copiosius ro explicaturum Adagia quae Diogenianus nuda modo recensuisset, res ipsa clamitat non esse eiusdem autoris prologum ac librum, cum ille copiam polliceatur, in hoc reperias omnia rot wartdAov yupwvdrepa. Post haec et locupletior mihi contigit bibliotheca et ocii plusculum, idque mira quadam. ac prope incredibili benignitate viri vel potius herois 75 omnium saeculorum memoria digni Gulielmi Vuarami, archiepiscopi Cantuariensis, totius Angliae primatis, imo totius orbis, si quis hominem suis aestimet virtutibus. Cuius laudes si quis conetur meritis prosequi praeconiis, pluribus opus foret Chiliadibus quam quibus Adagia sumus complexi, et longius extenderetur decorum 8o illius catalogus quam numerus prouerbiorum. Verum id nec huius est loci nec illius patiatur modestia, quae sola in illo pene, vt ita dicam, immodesta est et nimia. Qui cum modis omnibus sit maximus, mihi tamen hoe nomine praecipue magnus videtur, quod ipse solus magnitudinem suam non agnoscit, vt haec ipsa sit illius summa 85 laus, quod cum meritis suis omnem superet laudem, haud tamen vllam quantumuis moderatam laudem admittat. Sed vt quod ad hoc institutum proprie pertinet dicam, hic vir in tantis negociorum fluctibus quibus vndique tunditur, tum his plane ferreis temporibus, quibus vsque adeo bellorum incendiis vbique terrarum feruent, pergo strepunt, miscentur omnia, vt nec in Italia bonarum parente literarum yllus bonis literis vel honos sit vel locus, solus tamen tristes camoenas non respicit solum verumetiam praemiis excitat, liberalitate demeretw, comitate allicit, benignitate retinet, humanitate fouet, autoritate su tuetur, splendore ornat atque illustrat. In summa modis omnibus o5 singularem quendam agit Moecenatem in omneis quos animaduerterit egregiam eruditionem cum integritate morum copulasse. Inter quos me quoque, licet omnium extremum et candidatum magis huius laudis quam possessorem, ita complexus est yt quicquid in tam multis orbis proceribus Romae reliqueram, in vno mihi viderer repperisse. roo Huius igitur adiutus et excitatus beneficentia Prouerbiorum commentarios denuo sub incudem reuocaui, totoque opere a capite, quod dici solet, ad calcem vsque recognito primum typographorum errata, quae sane non pauca depraehensa sunt, emendaui. Ad haec com: 62. tamen ipsa a: nihil tamen ipsa £ : vel ipsa tamen y. 68. Nam quod o. . —72. yupvorepa add. B. 83. mihi om. 8. 87. hoc om, y.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1378 px
Image height
2435 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
831.17 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0559.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0559.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit