OCR Output

1513] TO JOHN YONGE 521

bolo magis quam precio commendentur. Tum quid satis breue
videri possit quod ad hominem mittitur tot obeundis legationibus,
tot publicis regni negociis semper occupatissimum? vt ne illud 5
addam, his turbulentissimis ac vere ferreis temporibus breuissimum
esse conuenire quicquid ad Gratias ac Musas attinet. Verum vt hoc
munusculum meum nonnihil etiam ornem verbis, primum e Plutar¬
chi thesauro depromptum est, a quo quidem authore scis nihil non
egregium proficisci ; deinde recens est et adhuc spirans officinam ; ad ro
hec vix credas quantis mihi pusillus hic liber constiterit sudoribus,
non tam quod Plutarchus vel ob stilum vel ob infinitam rerum haud
expositarum congeriem sit difficilior, sed multo magis ob id quod
quam est omnium doctissimus, tam idem est omnium deprauatissi¬
mus, et vt est vnus precipue dignus qui legatur, ita vnus est qui 15
minime legi possit. Adeo in singulis pene versibus cum mendarum
portentis luctandum est. Denique si argumentum queras, docet quo
pacto vel absque pharmacis bonam tueare valetudinem ; quam etiam

si nemo non plurimi facit, paucos tamen arbitror digniores quibus ea
quam diutissime contingat quam te qui omnia tua studia ad publicam 20
confers vtilitatem, vt non tam tibi quam patrie natus videare.
Docet autem hoc minus quidem medice quam Galenus aut Paulus
Aegineta, sed magis philosophice.

Superest vt hoc quicquid est libelli iam in manus hominum exeat
non solum tuo nomine commendatius verumetiam lima emendacius, 25
atque adeo ob id commendatius quod emendatius. Bene vale.

Londini Calendis Ianuariis, Anno. M.D.xiii.

269. To THE READER.

Adagia (1515) f°. AA?. London.

5 January 1513.

[Written as the preface to a revised edition of the Adagiorum Chiliades (Ep. 211),
undertaken by Badius in 1511 (Epp. 219. 3 n. and 263). Erasmus’ copy for the
new edition passed however, through a misunderstanding (Ep. 283. 152 seq.), into
the hands of the great Basle printer, Froben, who, at the time when he acquired
it, had just initiated his long and honourable connexion with Erasmus by
reprinting, though without permission, the Aldine Ohiliades (Aug. 15 18).

When, in pursuance of the tie thus formed, Erasmus came to Basle in August
1514, he arranged immediately for the publication of his revised text (BRE. 40),
including this preface, which was evidently rewritten (cf. 1. 30 n.); and the
book (a) was completed before he returned to England (Ep. 332). This preface is
found also in Froben’s editions of Nov. 1517 (8), Oct. 1520 (y) and Jan. 1523 (8).]

ERASMYS ROTERODAMVS AD CANDIDVM LECTOREM DE SECVNDA

CHILIADVM SVARVM AEDITIONE.

Fvrvrvm auguror, candidissime lector, vt simul atque nasutior
aliquis viderit hoc Adagionum opus iam tertium in lucem exisse,
269. TIT. SECVNDA a: SEPIVS ITERATA È. 2. tertium a: toties è.

— 77... 268.6, ferreis] Cf, Ep. 269. 84.

ALLEN Mm