OCR
1513] TO JOHN YONGE 521 bolo magis quam precio commendentur. Tum quid satis breue videri possit quod ad hominem mittitur tot obeundis legationibus, tot publicis regni negociis semper occupatissimum? vt ne illud 5 addam, his turbulentissimis ac vere ferreis temporibus breuissimum esse conuenire quicquid ad Gratias ac Musas attinet. Verum vt hoc munusculum meum nonnihil etiam ornem verbis, primum e Plutarchi thesauro depromptum est, a quo quidem authore scis nihil non egregium proficisci ; deinde recens est et adhuc spirans officinam ; ad ro hec vix credas quantis mihi pusillus hic liber constiterit sudoribus, non tam quod Plutarchus vel ob stilum vel ob infinitam rerum haud expositarum congeriem sit difficilior, sed multo magis ob id quod quam est omnium doctissimus, tam idem est omnium deprauatissimus, et vt est vnus precipue dignus qui legatur, ita vnus est qui 15 minime legi possit. Adeo in singulis pene versibus cum mendarum portentis luctandum est. Denique si argumentum queras, docet quo pacto vel absque pharmacis bonam tueare valetudinem ; quam etiam si nemo non plurimi facit, paucos tamen arbitror digniores quibus ea quam diutissime contingat quam te qui omnia tua studia ad publicam 20 confers vtilitatem, vt non tam tibi quam patrie natus videare. Docet autem hoc minus quidem medice quam Galenus aut Paulus Aegineta, sed magis philosophice. Superest vt hoc quicquid est libelli iam in manus hominum exeat non solum tuo nomine commendatius verumetiam lima emendacius, 25 atque adeo ob id commendatius quod emendatius. Bene vale. Londini Calendis Ianuariis, Anno. M.D.xiii. 269. To THE READER. Adagia (1515) f°. AA?. London. 5 January 1513. [Written as the preface to a revised edition of the Adagiorum Chiliades (Ep. 211), undertaken by Badius in 1511 (Epp. 219. 3 n. and 263). Erasmus’ copy for the new edition passed however, through a misunderstanding (Ep. 283. 152 seq.), into the hands of the great Basle printer, Froben, who, at the time when he acquired it, had just initiated his long and honourable connexion with Erasmus by reprinting, though without permission, the Aldine Ohiliades (Aug. 15 18). When, in pursuance of the tie thus formed, Erasmus came to Basle in August 1514, he arranged immediately for the publication of his revised text (BRE. 40), including this preface, which was evidently rewritten (cf. 1. 30 n.); and the book (a) was completed before he returned to England (Ep. 332). This preface is found also in Froben’s editions of Nov. 1517 (8), Oct. 1520 (y) and Jan. 1523 (8).] ERASMYS ROTERODAMVS AD CANDIDVM LECTOREM DE SECVNDA CHILIADVM SVARVM AEDITIONE. Fvrvrvm auguror, candidissime lector, vt simul atque nasutior aliquis viderit hoc Adagionum opus iam tertium in lucem exisse, 269. TIT. SECVNDA a: SEPIVS ITERATA È. 2. tertium a: toties è. — 77... 268.6, ferreis] Cf, Ep. 269. 84. ALLEN Mm