OCR Output

522 LETTERS OF ERASMUS [1513

cauilletur Bacchum apud poetas non nisi bis natum esse, librum
hune iterum atque iterum renasci. Sed quid tandem est, obsecro,
5 flagitii, cum serpentes et insecta quaedam saepius in anno senectam
exuant quasique renascantur, si liber item subinde nouus prodeat
modo castigatior, elimatior, locupletior? Etenim si in animantium
genere quae quinos aut ternos aedunt catulos, ob numerosiorem foetum
partum eiicere solent rudem etiamnum et informem, quem postea
10 lambendo fingant et absoluant, cur nos in tot prouerbiorum milibus
exemplum naturae dubitemus sequi? Praesertim cum hoc sibi
permiserint summates illi ac vere literarum proceres, Aristoteles in
Rhetoricis et Ethicis, M. Tullius et Quintilianus in dicendi prae
ceptis, Origenes in enarratione mystici epithalamii, diuus Hierony¬
15 mus in Abdiae sacri vatis enarratione, vt Senecam interim, Ter¬
tullianum et Boeotium omittam, cumque his complureis alios
probatissimos scriptores, qui non veriti sunt superiorem aeditionem
noua vel corrigere vel vincere: ego vero qui nihil omnino sum ad
illos, cur non idem mihi faciendum existimem, primum in re non
20 perinde seria, deinde in hoc argumenti genere, cuius ea natura est vi
quotidiana lectione vel crescat vel elimetur, praesertim emergentibus
indies in lucem nouis veterum monumentis? Quid si forte fortuna
reperta fuerint quae de prouerbiis scripsit Clearchus, quae Aristoteles,
quae Chrysippus, quae Didymus, num pudore prohibebor quominus
25 ex eorum commentariis nostras has Chiliades denuo vel copiosiores
emittam vel castigatiores? Vtinam haec mens esset caeteris quoque
scriptoribus ad hunc modum subinde seipsos vincere ; quo quidem
victoriae genere Plato negat aliud esse pulchrius. Et placuit et
profuit prima illa qualiscunque praecipitatio verius quam editio,
30 Multo magis placuit secunda, vel hoc argumento quod intra triennium
toties opus illud formulis excusum est, tum apud Italos tum apud
Germanos, non absque meo sane dolore quod anteuertissent, vt qui
iam tum summis vigiliis hanc tertiam editionem adornarem. In qua
quoniam rursum meipsum superaui, multo magis etiam placituram
35 confido. Certe nouum videri non debet, cum hoc ipsum in ipso
statim operis vestibulo fuerim testatus.

Sed huius rei iudicium omne penes lectorem esto. Ego quiequid
est simpliciter fatebor. Decet hominem Germanum ingenue tum
facere tum dicere. In prima siquidem apud Parrhisios editione,

IO. nos om. 6, 33. hane om. 6. 35. confidebam è.

28. Plato] Legg. 1. 626 E. Tübingen, March 1514—the earliest
30. intra triennium] A specimen of being nearly five years later than the
Erasmus’ inaccuracy in figures. The Aldine edition. But none of them had
only reprints of the Aldine Chiliades up been published when the first draft of
to this time were those of Froben, this preface was written.
Aug. 1513; of Mazochius at Ferrara, 38. Germanum] Cf. i. p. 13 17,8,
15 March 1514; and of Anshelm at and Epp. 306, 307, and 334.