OCR
506 LETTERS OF ERASMUS postea factum fuit exemplo manifestum. Sed quod speret quispiam me yel alium quemuis ex hac tantum professione posse fieri in hac vrbe locupletem, draye rotto povoy pa Tpoodokwms. Mendacium too fortasse dicam, sed quod a plerisque omnibus audio referre possum ; nullum fuisse vnquam Lutetie (de iis loquor qui nostre sunt professionis) quem homines omne genus plus sint admirati, plus digito ostendant otros éxetvos A¢yovres, et si quo me ex hac vrbe contulerim, magis desiderent quam me. Et tamen ego ille idem vix decem 105 aureolos interdum possum e crumena promere quos condiderim; quod accidit quum propter magnas impensas, quibus sine nesciret quisquam Parisiis honeste viuere, tum propter non tam paruum quam incertum lucrum. Corrado quotidie satis bonam pecuniam et in vno tantum mense septuaginta et amplius francos memini interdum 110 lucrari; sed tanta est vel fortunae varietas vel istorum leuitas, vt duobus sequentibus mensibus vix siccum lucremur panem, consumiturque breui libris, vestitu, victu, quod longis laboribus comparaueramus. Quod si quid michi certi salarii a Rege constitueretur (id autem ne sperare quidem tam duris temporibus licet), non vereor quin possem 115 et melius labores tolerare et aliquid reponere quod ad posteros non sine gloria perueniret. Qua in re beatum te existimo, mi Erasme, quod tu id quod maxime cupio iam es adsecutus; ego vero diuturnis lectionum clamoribus non ad rauim modo sed ad defectionem corporis defati120 gatus, neque id in presenti possum prestare neque domum saltem conquirere senectuti. Nam ex quo prodierunt in publicum nescio quae glossematum (vt ita dixerim) sterquilinia aeremque fetidis vaporibus infecerunt, horum tenebris tecti mille rabule nihil non furari, nichil non peruertere audent ; franguntur assiduis clamori125 bus et coaxationibus cathedre, conuelluntur marmora, rumpuntur columne tot lectoribus ; neque id in pagis modo ad quos confugiunt omnes isti, quum primum fuerunt rude magisterii donati, sed et in hac vrbe nemo est qui non suas ineptias ostentare, qui non sue ignorantie periculum facere presumat, idque vel gratis quod frequen130 tissime contingit (nam quos haberent alias auditores ?) vel interdum minima stipe: tanti est mortalibus desipere. Et tamen plerique omnes indocti (quorum innumerus numerus) melius hos intelligunt plurisque ferme faciunt quam doctos, neque id iniuria; îva yùp zpos Tapouaotiv dn répuv rod perpiou mapoyuid£w, balbi balbos et mutuum 135 muli. Illud mirari non satis queo; vbi gratis quidpiam prelego, ne 113. me MS. : me scilicet delendum est, 102. admirati] For the success of i. 6, 9, and ro. Aleander’s lectures at this time (on 126. columne| Juv. 1. 13. Ausonius and Theocritus) see MHE. 127. rude] Cf. Hor. Ep. 1. 1.2.