506 LETTERS OF ERASMUS
postea factum fuit exemplo manifestum. Sed quod speret quispiam
me yel alium quemuis ex hac tantum professione posse fieri in hac
vrbe locupletem, draye rotto povoy pa Tpoodokwms. Mendacium
too fortasse dicam, sed quod a plerisque omnibus audio referre possum ;
nullum fuisse vnquam Lutetie (de iis loquor qui nostre sunt pro¬
fessionis) quem homines omne genus plus sint admirati, plus digito
ostendant otros éxetvos A¢yovres, et si quo me ex hac vrbe contulerim,
magis desiderent quam me. Et tamen ego ille idem vix decem
105 aureolos interdum possum e crumena promere quos condiderim;
quod accidit quum propter magnas impensas, quibus sine nesciret
quisquam Parisiis honeste viuere, tum propter non tam paruum
quam incertum lucrum. Corrado quotidie satis bonam pecuniam et
in vno tantum mense septuaginta et amplius francos memini interdum
110 lucrari; sed tanta est vel fortunae varietas vel istorum leuitas, vt
duobus sequentibus mensibus vix siccum lucremur panem, consumitur¬
que breui libris, vestitu, victu, quod longis laboribus comparaueramus.
Quod si quid michi certi salarii a Rege constitueretur (id autem ne
sperare quidem tam duris temporibus licet), non vereor quin possem
115 et melius labores tolerare et aliquid reponere quod ad posteros non
sine gloria perueniret.
Qua in re beatum te existimo, mi Erasme, quod tu id quod
maxime cupio iam es adsecutus; ego vero diuturnis lectionum
clamoribus non ad rauim modo sed ad defectionem corporis defati¬
120 gatus, neque id in presenti possum prestare neque domum saltem
conquirere senectuti. Nam ex quo prodierunt in publicum nescio
quae glossematum (vt ita dixerim) sterquilinia aeremque fetidis
vaporibus infecerunt, horum tenebris tecti mille rabule nihil non
furari, nichil non peruertere audent ; franguntur assiduis clamori¬
125 bus et coaxationibus cathedre, conuelluntur marmora, rumpuntur
columne tot lectoribus ; neque id in pagis modo ad quos confugiunt
omnes isti, quum primum fuerunt rude magisterii donati, sed et in
hac vrbe nemo est qui non suas ineptias ostentare, qui non sue
ignorantie periculum facere presumat, idque vel gratis quod frequen¬
130 tissime contingit (nam quos haberent alias auditores ?) vel interdum
minima stipe: tanti est mortalibus desipere. Et tamen plerique
omnes indocti (quorum innumerus numerus) melius hos intelligunt
plurisque ferme faciunt quam doctos, neque id iniuria; îva yùp zpos
Tapouaotiv dn répuv rod perpiou mapoyuid£w, balbi balbos et mutuum
135 muli. Illud mirari non satis queo; vbi gratis quidpiam prelego,