OCR
1512] FROM JEROME ALEANDER 505 tamen aliquid audio quod stomacho meo, vt nosti, alias nimis delicato non parum faciat satis. 60 Sed huiuscemodi negocii aliquem finem videre speramus; alia pullulat hydra quam excidere vix possum, ne si Iolaus quidem mihi facem ferat. Concurrunt ad me quotidie vndique isti recturarum et procuraturarum candidati, et (quia sic contigit) factus iam sum huiuscemodi mercium proxeneta, imo verius questor xa) taplas’ e 65 quibus si non possum commode explicari, yaherdv yap xoplo Kiva yðra, superest remedium quo Alexander Gordianum dissoluit nodum. Id vero erit vt hinc etiam inopinus migrem; néque enim abstinere possum, kal rañra èyò ôv où oloba, "Epaoue, nec pati tamen possum tantas perturbationes tantosque estus comitiorum. 70 Habes ineptias et fatuitates meas. Nam de spe peculii nichil ad te scribere possum, quum nulla illa sit, neque vereri habeam vt haeredes mei, quum in patriam rediero et dvadacpòr priuatorum bonorum facere voluero, quod michi comparauero repetant in commune; viuimus tamen, viuimus, sed in diem, nec desunt nobis vestes, 75 non libri (quorum tamen maximam partem, vt ipse scis, e patria tuli), non vtensilia ; sed in thesauro nichil preter aranearum telas inuenias. Es (dicet quispiam) philosophus, nec te curare ista satis decet. Fateor me quidem esse philosophum et Christianum et propterea mortalem curis, egritudinibus, senectuti, morti obnoxium ; in quibus 80 necessitatibus, si pecunia non suppetat, nichil tibi adferant litere preter inanem quandam et tumidam Stoicorum persuasionem. Quibus ego cum iudicio seculorum longe prefero Aristotelem, qui querendas prius diuitias quam philosophiam censuit; quamquam tuus nebulo Lucianus tantum virum koXdkw èrirpirrdrator nequissime appella- 85 uerit, indignatus, puto, quod non sibi ita vt Aristoteli successerit, quando vero ipse x6daé re kai x6paé erat. Sed nugarum satis et super. Me profecto, Erasme, neque penitet neque penitebit vnquam consilii tui, quo michi persuasisti, reclamante vt scis tota Italia, vt in Galliam irem. Subtraxisti enim me, quodam 90 veluti inspirante numine, ex futuris bellis ad pacem, vt Mercurius e prelio Horatium ; quanquam primis illis mensibus, quum nondum celo neque Gallicis moribus aut linguae assueuissem, iacebam in lecto aegrotus, et patrias memoria repetens consuetudines dampnabam subinde non consilium magis tuum quam sortem meam. Hec autem 95 melior erat quam presagire possem (Dauus sum, non Oedipus), quod 60. faciant MS. 73. patria MS. 15; B (sed) MS.: scilicet Paquier. 63. recturarum] Aleander became MHE. i. 6. Rector of the University, 23 March- 66. xaXeròv] Theocr, ro. 11. 13 June 1513. He was already a 92. Horatium] Carm, 2. 7. 13, 4. candidate for the office in Aug. 1511. 96. Dauus] Ter. Andr. 194. ALLEN Togli