OCR
182 LETTERS OF ERASMUS [1497 gaudeant, immensoque spacio perniciter exacto suos amores inuisant : siue mens humana, quoniam ignea est miraeque agilitatis, simul atque omnia corporis organa somnolenti illi vapores occupauerint, illa interim ocii impatiens crassis illis nebulis obluctatur, et vel 20 ipsa sibi fixas illic imagines renouat, vel ex diuersis vaporum discursibus diuersas sibi rerum facies depingit: siue, vt poetae narrant, rex quidam placidissimus ac deus humani generis amantissimus quem somnum vocant, vbi artus sensusque mortalium diutinis operis fatigatos aspersit succo Letheo, suique oblitos dulci quiete 25 reficit, Morpheum quendam fingendarum formarum mirificum artificem in terras emittit, qui leui volatu nunc in huius nune illius cubiculum illapsus notas vnicuique imagines repraesentat : siue ex vlmo illa ingenti huiusmodi visa, geminis portis ad nos euolant. Quod si non omnia mentiuntur poetae, cornea porta venisse non dubitem 30 quod nuper mihi accidit somnium, longe omnium iucundissimum ; quod me quidem ordine narrare non pigebit, modo tibi audire non sit molestum. Calendis Augusti, qui quidem mihi dies omnium multo candidissimus effulsit, cum hilare, suauiter, prorsusque laute coenauissemus— 35 Quinam et quot, rogabis? Tres animae, quibus nihil vnquam terra tulit sanctius candidiusque, Erasmus nunc plane noster, Augustinus communis quidem omnium amicus, tum tibi peculiariter deditus, ego tertius ; tu non omnino aberas. Bellissimi prorsus homunculi, tum tempus aptum, locus lectus, apparatus non neglectus. Quoties ibi 40 salutatus Christianus? quoties nominatus? quoties desyderatus ? Num quem dextrae auris tinnitum sensisti, Christiane? Post mensas secundas prodeambulatum est, et quidem illic vbi se semel atque iterum tecum spatiatum narrabat Erasmus, cum mellitis sermonibus ebrii inter vineta reptantes oberraretis, tum cum te 45 facundis illis suis hortatibus a sordidissimis curis auocaret totumque in literarum amorem raperet. Agnoscisne locum, Christiane? Ibi nos Erasmus literatis fabulis multo quidem lautius pauit quam coena. Adeo multa repetebat antiqua tanto orationis lepore, vt me quidem coelesti quadam voluptate afflauerit. Domum reuersi, in so multam noctem de te sermonem traximus. Itum est vix demum dormitum, me quidem partim ex coena et potatiuncula largiore, partim ex deambulandi labore (nam pigritiam meam satis nosti) somnus altior oppressit. Ibi vero, quod ait Claudianus, Omnia quae sensu voluuntur . . diurno, 55 Pectore sopito reddidit amica quies. 26. leni H. 27. siue 7°: sicut E, 28. vlmo] Cf. Verg. Aen. 6. 283. 38. Bellissimi] Varro ap. Gell. 13. 11. geminis portis] Cf. ibid. 893-5- 53.. Claudianus] vi Cons, Honor. Praef.1,2.