Sed heu, quo me doloris abripuit impetus? Multis profecto modis
iniurius in te sum, candidissime Thoma, cuits calamitatem, cum
mitigare consolando debuerim, vltro etiam querelis meis exaspero.
Tam haec dolori dederimus, caetera rationi tribuemus. Ego te, 160
suauissime Thoma, te inquam vnum ex multis delegeram, in quo
absolutum aliquod artis meae monumentum relinquerem, ad quod
iam materiam quam maxime felicem mihi nactus videbar. Sed
virum te mihi an me tibi fortuna inuidit? Me forte petiit, tibi certe
plus nocuit. Certum est tamen mihi opus e manibus extortum, vel 165
repugnante illa, qua licet persequi. Nam si quam adfert nostra dis¬
iunctio iacturam, eam scribendi frequentia facile sarciemus. Tu modo
fac magno animo pergas, tibi instes, tibi te praeceptorem praestes.
Ad literas tuas venio, quae mihi tam voluptati fuere quam tu
mihi charus et fuisti et es et futurus es. Placuerunt verba non 170
torta, non affectata. Placuit sententiarum robur masculum, et ita
placuit vt in dubium venerim, num ea tuo Marte confecisses an
auxiliaribus armis adiutus. Quod te mei desyderium ferre grauiter
scribis, nihil est, mi anime, quod te afflictes. Nam si pro tuo in me
studio nostram vicem doles, sine causa doles. Ego enim non aliter 175
sum affectus quam si nunc demum ab inferis emersissem ; hoc vno
miser, quod Pirithoum charissimum non vna licuerit educere. Quare
si nobis mutuo amore respondes, gratulari tuo Erasmo debes qui
vix tandem cathenam durissimam abruperit. Nec tua quidem causa
cur tantopere te maceres video. Nam si illud te male habet, quod 180
nostra sis doctrina priuatus, non incommode permutasti praecepto¬
rem. Recepisti pro defesso integrum, pro parum diligenti diligentis¬
simum, fortassis et doctiorem; nam amantiorem non credo. Qui
si etiam qualiscunque contigisset, quantulum erat hoc damni quod
mea migratione fecisti? Iam tum cum tecum essem, maligne me 185
fruebaris et prope carebas. Quid ego te dignum dicere poteram,
cum mihi asinus ad lyram assidue adesset? Denique si quid damni
factum, id mutuis literis facile non compensabimus modo, verum¬
etiam superabimus.
Tu modo ne tibi defueris caueto, nosque sic desyderes, ne de rgo
studiorum tuorum contentione quicquam remittas. Equidem me¬
mini te dicere solitum, simulatque ego vos reliquissem, te omnes
ex animo literas deleturum. Cupio te, mi Thoma, vel vna ista in
re vanum inueniri; neque tam religiosus videri velis, vt hic mea
causa mentiri pudeat. Omni religione te soluo, et si quod erit 195
piaculum admissum, in caput meum reuoco. Neglige iniuriam,
173. armis E : copiis H. 187. adesset F : esset E. 194. hic add. H.