Recte est et hoc ab aequissimo rerum autore comparatum, quod
se iudice nemo nocens absoluitur. Hi sunt aeterni cruciatus, quos
poetae apud inferos exerceri magno ingenio finxerunt. Quare si
aegritudini vindicta mederi potest, iam omni dolore leuatus esse
125 deberem. Verum ego vindictae genus tum honestius tum generosius
puto iniuriam negligere. Nam nocentes vltro sua poena sequitur,
Quanquam si me molestiae sensu carere dicam, plane mentiar,
Hoc tamen afirmo, me non mea magis contumelia, quae acerbior
esse non potest, permoueri quam tuae conditionis miserescere. Me¬
130 cum praeclare actum qui tandem e mediis venenis effugerim. Sed
o me miserum, qui non totus euolarim, te dulcissima mei portione
relicto! Tene, mi Thoma, isto animo tam ingenuo, isto ingenio
tam pudico, tam mansueto, ista indole tam felici rabiosis beluis
inseruire? Istancine mentem literis, virtuti, maximis rebus natam
135 deliri senis inuidentia sepeliri? Optimus in pessimum incidisti,
iuuenis ingeniosus in senem stupidum, candidus in inuidentissimum,
humanissimus in spinosissimum, et iuxta vetus prouerbium, Auri.
bus lupum tenes. O fata iniqua, o sydera inimica, o superos male
propicios! Macte virtute adolescens ! Quae saga, quae fascinatrix tuae
140 praestanti nocuit indoli? An suas ipsa dotes tibi inuidisse natura
credenda est? quae alioquin in te fingendo omnes suas opes efu¬
disse videtur, ne quid in absoluto opere desyderaretur. Formoso
corpori animum felicem inseuerat. Morum gratiam non inamabilem
adiecerat. Genus, opes, ingenium contulerat. Breuiterque talem
145 edidit quales antiquitus deorum filios solebant appellare. Et, o
miserande iuuenis, qui genius malus, quod fatum te in istud bara¬
thrum coniecit? Itane praeclarum istum ingenii florem senex ran¬
cidus extinguet? Peribit illa fertilissimi soli spes? Interibit venae
tam diuitis expectatio? O senilem inuidentiam, qua quid dici aut
150 fingi potest monstrosius? Postquam ipsi, vt dignum illis fuit, in
lustris aetatem exegere, tibi et adolescenti et ingenio feliciore et
aetate aptiore, quod maturius te ad optimas literas contuleris, misere
inuident. Inuident quod tibi feruidus sanguis circum praecordia
saliat, cum ipsi nihil nisi plumbum in pectore gestent, Ac quem
155 cessantem incitare debuerant, praecurrentem remorari moliuntur ;
ipsi cum sequi nequeant, praecedere conantur.