180 LETTERS OF ERASMUS [1497
contemne senilem morositatem, me quoque si voles ex animo deleto,
modo nihil praeter literas cogites. Nullius neque odium neque amor
tantum apud te valeat vt a bene ceptis rebus desistere velis. Senis
200 et linguam et animum ita oderis vt ferre velis, imitari nolis. Te tibi
propone; quae tuo genere, quae tua indole, tua mente digna sint
curato. Praeceptorem habes tam te dignum quam sene indignum ;
eum obserua. Cum Roberto ne pugnaris; hominem mihi amicum
cupio. Senem si non oderis, modestiae et patientiae videberis
205 Meminisse ; sin eiusmodi monstrum vnquam amare poteris, om¬
nium mortalium leuissimus fueris. Nam si ex animo facies, stultis¬
simus eris; sin adulatione, turpissimus assentator. Tam insanum
est hostem complecti quam ingratum amicum negligere. Bene vale.
Parislis. AN. M.0CCC.XOVII.
59. To A FRIEND.
Farrago p. 81. (Paris ?)
F. p. 244: HN: Lond, iv. 28: LB. 48. (July 1497 ?)
[This resembles Ep, 58in tone. It may have been addressed to Fisher, and
sent at the same time. |
Per tuam humanitatem, N. iucundissime, obsecro vt mihi ignoscas,
quod neque multa neque digna te tibi scripserim. Crede mihi,
voluntas ardentissima erat, sed in luctu iocosa scribere perdifficile
est. Nondum me collegi, nondum ad me redii, conor tamen Musis
5 adiutricibus aliquid te dignum tibi dedicare. Verum ne me interim
tantillum laboris tua causa defugisse putares, imperaui, vt potui,
animo meo, ac Dionysiolam nostram sum imitatus ; quae nonnun¬
quam, vt scis, cum lachrymis canit ac saltat. Vbi in antiquum
animum rediero, nihil a me frustra petes, quod quidem praestare
10 queam. Te pro nostra necessitudine hortor, vt toto animo literis
incumbas, nihil dubitans quin bonam partem sis assecuturus. Quas
si amabis, me odisse non poteris. Hortor igitur te, non solum tua
causa, verumetiam mea. Bene te valere cupio. Omnes tuae familiae
recte valere precor. [m.0coo.xcvInr.]
60. To JoHN OF BRUSSELS.
Farrago p. 77. Paris.
F, p. 241: HN: Lond. iv. 22: LB. 16. July) 1497.
[Probably written to announce the breach with his English pupils (Ep. 58).
The significance of antiquum . . animum, and the reference to the Vicar identify
this John of Brussels with the Canon of Ep. 155 and not with John Mauburn
(Ep. 52). He was probably in dependence on the Bishop of Cambray and
perhaps officially connected with the Vicar. Cf. Epp. 153-5.]
58. 199. rebus om. H. 204. cupio F: capio E. 59. 14. m.0ccc.xev add. H.