40 (nam id iam frustra tentauerat), lingua Tartareo veneno imbuta
conatur extinguere, et extinxit quantum quidem in ipso fuit. Quod
viuo, quod etiam valeo, literis acceptum refero, quae me docuerunt
nullis fortunae procellis cedere. Indigne fert homo sceleri natus
se parum nocuisse. Parum est isti tanta rabie in me praesentem
45 debacchatum esse, ab animo meo distraxisse me ; et fugientem emi¬
nus veneno petit, atque mei odio in te, charissimam animae meae
partem, saeuit. Saeuit, inquam, eo telo quo inter mortales vnus
plurimum potest, maledicentia. O vipereum malum quouis aconito,
quauis Cerberi spuma nocentius! Eiusmodine portentum solem
5o purum aspicere? istiusmodi monstrum auras haurire, imo inficere
vitales? tale dedecus communem sustinere terram? Nullum tam
terrificum, tam pestilens, tam execrandum malum poetarum ingenia
excogitare potuerunt quod monstrum istud non facile vincat. Quis
enim Cerberus, quae Sphynx, quae Chimera, quae Tisiphone, quae
55 larua cum isto malo conferri iure possit quod nobis Gotthia nuper
euomuit ? Quis scorpius, quae seps, quis basiliscus venenum habet
praesentius? Venena fere non nisi irritata nocent. Leones bene
meritis officium rependunt. Dracones officiis mansuescunt. Huic
seni summa mea merita rabiem faciunt.
60 Habes animum virulentum. Iam vyt solidum ostentum intelligas,
si vultum truculentum, si totius corporis habitum paulo contemplere
diligentius, nonne tibi videaris omnium scelerum quasi simulachrum
quoddam intueri? Et hic laudanda est naturae prudentia, quae
deformem animum digno corpori inclusit. Latent sub superciliorum
65 hispida sylua oculi refugi, toruum semper tuentes. Frons saxea,
nec in malis quidem vlla sanguinis verecundi nota; nares polypum
spirant, setis siluescentibus occupatae. Buccae pendulae, labra
liuida, vox erumpit non promitur, tanta est animi impotentia ; la¬
trare iures cum loquitur ; ceruices intortae, crura curua. Nihil est
yo denique quod natura non aliquo insigni stigmate notauerit. Sic
sceleratos ac maleficos inurimus, sic canibus mordacibus nolam
appendimus, sic bouem cornupetam feno alligato signamus. Mene
huic turpissimo monstro meas literas communicasse, huius causa
tantum aetatis, tantum ingenii, tantum operae triuisse ? quae si peris¬
75 sent, minus essem miser. Nune draconis dentes seuisse me video,
qui in meam perniciem renascantur. Plus est quam perdere bene¬
ficium, amicum praestando hostem infestissimum parare ; vbi enim
tyrannus mea sit abusus opera, cui gratiam referre neque posset