OCR
176 LETTERS OF ERASMUS [1497 40 (nam id iam frustra tentauerat), lingua Tartareo veneno imbuta conatur extinguere, et extinxit quantum quidem in ipso fuit. Quod viuo, quod etiam valeo, literis acceptum refero, quae me docuerunt nullis fortunae procellis cedere. Indigne fert homo sceleri natus se parum nocuisse. Parum est isti tanta rabie in me praesentem 45 debacchatum esse, ab animo meo distraxisse me ; et fugientem eminus veneno petit, atque mei odio in te, charissimam animae meae partem, saeuit. Saeuit, inquam, eo telo quo inter mortales vnus plurimum potest, maledicentia. O vipereum malum quouis aconito, quauis Cerberi spuma nocentius! Eiusmodine portentum solem 5o purum aspicere? istiusmodi monstrum auras haurire, imo inficere vitales? tale dedecus communem sustinere terram? Nullum tam terrificum, tam pestilens, tam execrandum malum poetarum ingenia excogitare potuerunt quod monstrum istud non facile vincat. Quis enim Cerberus, quae Sphynx, quae Chimera, quae Tisiphone, quae 55 larua cum isto malo conferri iure possit quod nobis Gotthia nuper euomuit ? Quis scorpius, quae seps, quis basiliscus venenum habet praesentius? Venena fere non nisi irritata nocent. Leones bene meritis officium rependunt. Dracones officiis mansuescunt. Huic seni summa mea merita rabiem faciunt. 60 Habes animum virulentum. Iam vyt solidum ostentum intelligas, si vultum truculentum, si totius corporis habitum paulo contemplere diligentius, nonne tibi videaris omnium scelerum quasi simulachrum quoddam intueri? Et hic laudanda est naturae prudentia, quae deformem animum digno corpori inclusit. Latent sub superciliorum 65 hispida sylua oculi refugi, toruum semper tuentes. Frons saxea, nec in malis quidem vlla sanguinis verecundi nota; nares polypum spirant, setis siluescentibus occupatae. Buccae pendulae, labra liuida, vox erumpit non promitur, tanta est animi impotentia ; latrare iures cum loquitur ; ceruices intortae, crura curua. Nihil est yo denique quod natura non aliquo insigni stigmate notauerit. Sic sceleratos ac maleficos inurimus, sic canibus mordacibus nolam appendimus, sic bouem cornupetam feno alligato signamus. Mene huic turpissimo monstro meas literas communicasse, huius causa tantum aetatis, tantum ingenii, tantum operae triuisse ? quae si peris75 sent, minus essem miser. Nune draconis dentes seuisse me video, qui in meam perniciem renascantur. Plus est quam perdere beneficium, amicum praestando hostem infestissimum parare ; vbi enim tyrannus mea sit abusus opera, cui gratiam referre neque posset 45. et om. N. 66. nec E: ne H. 69. incurua H. 75. Nune P: In E. F: saeuisse 2 71. nolam] Cf. Avianus, Fab. 7. 8. 72. cornupetam] Vulg. Exod. 21. 29.