OCR Output

1497] . TO THOMAS GREY 175

fifty (1. 81) and held some official position in Paris as an agent of the English
crown (Ep. 61. 175).
ERASMVS THOMAE GREIO S, D. SCRIPSIT IVVENIS.

Iampripem isthuc meae venissent literae, adolescens generosis¬
sime, quo vno ex vniuerso hominum genere nemo viuit mihi charior;
nam si quominus iucundissimus appellari possis fata inuiderunt,
at charitatem fortuna neque eripuit neque poterit eripere. Pridem,
inquam, tibi scripsissem, quod et ego pro mea in te beneuolentia
maxime cupiebam, et te pro mutuo in me amore maiorem in modum
expectare sciebam ; sed veritus sum ne vulnus acerbissimum, quod
recens accepissem, adhuc crudum exagitarem: quod tantum aberat
vt vllam omnino tractationem admitteret, vt nunc quoque leui
admonitu recrudescere sentiam. En dolor iustissimus vberes mihi
lachrymas excutit, iam cicatricem duxisse vulnus sperabam. Nulla
est intolerabilior contumelia quam quae pro benefactis rependitur.
Vtinam liceat tantum e Letheo haurire amne, vt totus ille senex
cum suis iniuriis meis officiis animo effluat ; cuius quidem memoria
quotiens mentem subit, totiens non solum irascor verum multo
magis admiror, tantum veneni, tantum inuidentiae, tantum per¬
fidiae, tantum impietatis humano pectori insitum esse. Ita me
deus amet, cum hominis animum sceleratissimum contemplor,
videntur mihi poetae, homines alioquin in describendis hominum
ingeniis tum acuti tum eloquentes, huiusmodi virus aut non vidisse
aut dicendo assequi non potuisse. Quem enim lenonem tam per¬
fidum, quem militem tam gloriosum, quem senem tam morosum,
quod denique portentum tam inuidum, amarulentum, ingratum ausi
sunt vnquam fingere, quam hic est senex fucatissimus, qui religio¬
sulus etiam sibi videtur vitiisque suis splendida nomina fingit?

Vetabis me dolere. Ego, mi Thoma, rem pro sua atrocitate
modestissime fero. At non possunt non dolere incommoda quae
praeter expectationem accidunt. Quando ego vnquam pro meo can¬
dore, pro meis meritis, pro fide, pro amore pene fraterno, ab homine
cano vt apparet, nobili vt iactat, religioso vt fingit, tam insignem
contumeliam expectare potuissem? Summam ingratitudinem iudi¬
cabam officium officio non reponere. Legeram et hominum esse
genus quos tutius esset offendisse quam officiis demeruisse. Non
credebam, donec experientia fidem fecit, multo esse periculosius
malis bene facere quam bonis male. Nam quum nebulo ingratis¬
simus deuinctiorem sese mihi sentiret esse quam vt gratiam referre
posset, a literis quas iamdiu misere vexauerat ocium sibi sumit,
studiumque omne huc transfert vt suis nephariis machinamentis
me perditum eat: quem postquam laboribus confici posse desperat

37. posset F: possit E.

5

IO