OCR
1497] . TO THOMAS GREY 175 fifty (1. 81) and held some official position in Paris as an agent of the English crown (Ep. 61. 175). ERASMVS THOMAE GREIO S, D. SCRIPSIT IVVENIS. Iampripem isthuc meae venissent literae, adolescens generosissime, quo vno ex vniuerso hominum genere nemo viuit mihi charior; nam si quominus iucundissimus appellari possis fata inuiderunt, at charitatem fortuna neque eripuit neque poterit eripere. Pridem, inquam, tibi scripsissem, quod et ego pro mea in te beneuolentia maxime cupiebam, et te pro mutuo in me amore maiorem in modum expectare sciebam ; sed veritus sum ne vulnus acerbissimum, quod recens accepissem, adhuc crudum exagitarem: quod tantum aberat vt vllam omnino tractationem admitteret, vt nunc quoque leui admonitu recrudescere sentiam. En dolor iustissimus vberes mihi lachrymas excutit, iam cicatricem duxisse vulnus sperabam. Nulla est intolerabilior contumelia quam quae pro benefactis rependitur. Vtinam liceat tantum e Letheo haurire amne, vt totus ille senex cum suis iniuriis meis officiis animo effluat ; cuius quidem memoria quotiens mentem subit, totiens non solum irascor verum multo magis admiror, tantum veneni, tantum inuidentiae, tantum perfidiae, tantum impietatis humano pectori insitum esse. Ita me deus amet, cum hominis animum sceleratissimum contemplor, videntur mihi poetae, homines alioquin in describendis hominum ingeniis tum acuti tum eloquentes, huiusmodi virus aut non vidisse aut dicendo assequi non potuisse. Quem enim lenonem tam perfidum, quem militem tam gloriosum, quem senem tam morosum, quod denique portentum tam inuidum, amarulentum, ingratum ausi sunt vnquam fingere, quam hic est senex fucatissimus, qui religiosulus etiam sibi videtur vitiisque suis splendida nomina fingit? Vetabis me dolere. Ego, mi Thoma, rem pro sua atrocitate modestissime fero. At non possunt non dolere incommoda quae praeter expectationem accidunt. Quando ego vnquam pro meo candore, pro meis meritis, pro fide, pro amore pene fraterno, ab homine cano vt apparet, nobili vt iactat, religioso vt fingit, tam insignem contumeliam expectare potuissem? Summam ingratitudinem iudicabam officium officio non reponere. Legeram et hominum esse genus quos tutius esset offendisse quam officiis demeruisse. Non credebam, donec experientia fidem fecit, multo esse periculosius malis bene facere quam bonis male. Nam quum nebulo ingratissimus deuinctiorem sese mihi sentiret esse quam vt gratiam referre posset, a literis quas iamdiu misere vexauerat ocium sibi sumit, studiumque omne huc transfert vt suis nephariis machinamentis me perditum eat: quem postquam laboribus confici posse desperat 37. posset F: possit E. 5 IO