OCR Output

172 LETTERS OF ERASMUS [1497

ERASMVS CHRISTIANO LVBECENSI SVO S. D.

Cvm te incredibili quodam literarum ardore flagrare minime
dubitarem, Christiane non vulgaris amice, hortatione nihil opus esse
putaui, sed eius quam ingressus esses viae duce modo ac tanquam
indice. Id mei officii esse iudicaui, videlicet vt tibi homini non modo

5 multis modis copulatissimo verumetiam iucundissimo vestigia quibus
ipse a puero essem ingressus commonstrarem. Quae sì tu pari cura
accipies atque ego dicturus sum, futurum confido vt neque me
monuisse neque te paruisse poenituerit.

Prima igitur cura sit vt praeceptorem tibi eligas quam eruditissi¬

10 mum. Neque enim fieri potest vt is recte quenquam erudiat qui
sit ipse ineruditus ; quem simulatque nactus eris, fac omnibus modis
efficias vt ille patris in te, tu filii in illum vicissim induas affectum,
Ad quod quidem cum ipsa honesti ratio nos debet adhortari (quod
non minus debeamus iis a quibus recte viuendi rationem quam

15a quibus viuendi initia sumpsimus); tum mutua ista beneuolentia
tantum ad discendum habet momenti, vt frustra literarum prae¬
ceptorem sis habiturus, nisi habueris et amicum. Deinde vt te illi
et attentum et assiduum praebeas. Contentione enim immodica
nonnunquam obruuntur ingenia discentium. Assiduitas vero et

20 mediocritate sua perdurat, et quotidianis exercitationibus maiorem
opinione aceruum accumulat. Satietate cum omnibus in rebus,
tum in literis nihil perniciosius. Laxanda est igitur aliquoties illa
studiorum contentio, intermiscendi lusus, sed liberales, sed literis
digni, et ab his non nimis abhorrentes. Imo mediis ipsis studiis

25 perpetua quaedam voluptas admiscenda est, vt ludum potius discendi
quam laborem existimemus. Nihil enim perdiu fieri potest quod
non agentem aliqua voluptate remoretur.

Optima quaeque statim ac primum disce. Extremae est dementiae
discere dediscenda. Quod in curando stomacho solent praecipere

30 medici, idem tibi in ingeniis seruandum puta. Caue aut noxio aut
immodico cibo ingenium obruas; vtroque enim iuxta offenditur.
Ebrardum, Catholicon, Brachilogum caeterosque id genus, quos

Typ, Erasmvs...S. D. £: Drs. Erasmt Roreropamr Du Rarrone STVDII AD
AMICVM QVENDAM EPISTOLA PROTREPTICA a: DES. ... EPISTOLA PARAENETICA B: Des,
...AD CHRISTANVM LVBECENSEM EPISTOLA PARAENETICA €. 2. Christiane €:
N.a. hortatione a: hortatore e. 4. . Id mei a: , Id quod mei e. 5. multis
modis a E corrig. : om. E F. 9. eligas a ; deligas y. 14. iis o: his E:
his 7. quibus recte a ô E: quibus rebus recte y e. 16, literarum...
sisa: sis literatum praeceptorem e: sis literarum praeceptorem F. 20. exerci¬
tationibus a: incrementis e. 22. tum in ae: tum precipue in y. perni¬
ciosius a : periculosius H. 23. studiorum a : literarum e. liberales
yF: literales a e. 24. his a: iis E. 25. admiscenda a: intermiscenda e.
26. fieri a; ferri F. 32. a N*; Ebrardon E. Catholicontem H.

Brachilogum add. e: Brachylogum H.

32. Brachilogum] Probably one of 35. 86n) rather than the legal com¬
the numerous „vocabularies (cf. Ep. pilation of that name.