Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0203
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 204 [204]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0203

OCR

172 LETTERS OF ERASMUS [1497 ERASMVS CHRISTIANO LVBECENSI SVO S. D. Cvm te incredibili quodam literarum ardore flagrare minime dubitarem, Christiane non vulgaris amice, hortatione nihil opus esse putaui, sed eius quam ingressus esses viae duce modo ac tanquam indice. Id mei officii esse iudicaui, videlicet vt tibi homini non modo 5 multis modis copulatissimo verumetiam iucundissimo vestigia quibus ipse a puero essem ingressus commonstrarem. Quae sì tu pari cura accipies atque ego dicturus sum, futurum confido vt neque me monuisse neque te paruisse poenituerit. Prima igitur cura sit vt praeceptorem tibi eligas quam eruditissi10 mum. Neque enim fieri potest vt is recte quenquam erudiat qui sit ipse ineruditus ; quem simulatque nactus eris, fac omnibus modis efficias vt ille patris in te, tu filii in illum vicissim induas affectum, Ad quod quidem cum ipsa honesti ratio nos debet adhortari (quod non minus debeamus iis a quibus recte viuendi rationem quam 15a quibus viuendi initia sumpsimus); tum mutua ista beneuolentia tantum ad discendum habet momenti, vt frustra literarum praeceptorem sis habiturus, nisi habueris et amicum. Deinde vt te illi et attentum et assiduum praebeas. Contentione enim immodica nonnunquam obruuntur ingenia discentium. Assiduitas vero et 20 mediocritate sua perdurat, et quotidianis exercitationibus maiorem opinione aceruum accumulat. Satietate cum omnibus in rebus, tum in literis nihil perniciosius. Laxanda est igitur aliquoties illa studiorum contentio, intermiscendi lusus, sed liberales, sed literis digni, et ab his non nimis abhorrentes. Imo mediis ipsis studiis 25 perpetua quaedam voluptas admiscenda est, vt ludum potius discendi quam laborem existimemus. Nihil enim perdiu fieri potest quod non agentem aliqua voluptate remoretur. Optima quaeque statim ac primum disce. Extremae est dementiae discere dediscenda. Quod in curando stomacho solent praecipere 30 medici, idem tibi in ingeniis seruandum puta. Caue aut noxio aut immodico cibo ingenium obruas; vtroque enim iuxta offenditur. Ebrardum, Catholicon, Brachilogum caeterosque id genus, quos Typ, Erasmvs...S. D. £: Drs. Erasmt Roreropamr Du Rarrone STVDII AD AMICVM QVENDAM EPISTOLA PROTREPTICA a: DES. ... EPISTOLA PARAENETICA B: Des, ...AD CHRISTANVM LVBECENSEM EPISTOLA PARAENETICA €. 2. Christiane €: N.a. hortatione a: hortatore e. 4. . Id mei a: , Id quod mei e. 5. multis modis a E corrig. : om. E F. 9. eligas a ; deligas y. 14. iis o: his E: his 7. quibus recte a ô E: quibus rebus recte y e. 16, literarum... sisa: sis literatum praeceptorem e: sis literarum praeceptorem F. 20. exercitationibus a: incrementis e. 22. tum in ae: tum precipue in y. perniciosius a : periculosius H. 23. studiorum a : literarum e. liberales yF: literales a e. 24. his a: iis E. 25. admiscenda a: intermiscenda e. 26. fieri a; ferri F. 32. a N*; Ebrardon E. Catholicontem H. Brachilogum add. e: Brachylogum H. 32. Brachilogum] Probably one of 35. 86n) rather than the legal comthe numerous „vocabularies (cf. Ep. pilation of that name.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1549 px
Image height
2609 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
992.59 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0203.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0203.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit