OCR Output

1497] TO CHRISTIAN NORTHOFF 173

percensere neque possum neque operaeprecium est, iis relinquito
quos barbariem immenso labore discere iuuat. Initio non quam
multa, sed quam bona percipias refert. Sed iam rationem accipe 35
qua possis non solum rectius, sed etiam facilius discere. Hoc enim
in homine artifice praestare solet artis ratio, vt tantundem operis
quum rectius expeditiusque tum leuius etiam efficiat. Diem tanquam
in operas partire, id quod et a Plinio Secundo et a Pio Pontifice
Maximo, viris omnium memoria praestantissimis, factitatum legimus. 40
Principio, quod caput est, praeceptorem interpretantem non attentus
modo, sed et auidus auscultato. Non contentus impigre sequi
disserentem, aliquoties praeuolare contende. Omnia illius dicta
memoriae, praecipua etiam literis mandabis, fidelissimis vocum
custodibus: quibus rursus ita confidas caue vt diues ille ridiculus 45
apud Senecam, qui sic animum induxerat, vt se tenere crederet
quicquid seruorum quisquam meminisset. Noli committere vt
codices eruditos habeas, ipse ineruditus. Audita ne effluant, aut
apud te aut cum aliis retracta. Nec his quidem contentus, aliquam
temporis partem tacitae cogitationi tribuere memento, quam vnam 50
diuus Aurelius tum ingenio tum memoriae in primis conducere
scripsit. Conflictatio quoque et tanquam palestra ingeniorum neruos
animi praecipue tum ostendit, tum excitat, tum adauget. Nec
sciscitari si quid dubitas, nec castigari si quid errabis, sit pudor.
Nocturnas lucubrationes atque intempestiua studia fugito; nam 55
et ingenium extinguunt et valetudinem vehementer offendunt.
Aurora Musis amica est, apta studiis. Pransus aut lude, aut
deambula, aut hilarius confabulare. Quid quod inter ista quoque
studiis locus esse potest? Cibi non quantum libidini, sed quantum
valetudini satis est sumito. Sub coenam paulisper inambula, 6o
coenatus idem facito. Sub somnum exquisiti quippiam ac dignum
memoria legito, de eo cogitantem sopor opprimat, id experrectus
a teipso reposcas. Plinianum illud semper animo insideat tuo,
omne perire tempus quod studio non impertias. Cogita iuuenta
nihil esse fugacius, quae vbi semel auolarit, redit nunquam. 65
Sed iam hortator esse incipio, indicem pollicitus. Tu, suauissime
Christiane, hanc formam, aut si quam poteris meliorem, sequere,
ac bene vale. Lutetiae. [m. coco. xcrx. |

35. refert a F: referat e. 40. omnium a: omni E. 42. contentus B :
attentus a. 49. Nec ad: Ney quidem om. €. 51. tum memoriae ad:
cum memoriae y. 52. quoque add. € 58. hilaris H. 60. est a:
sit e. 63. insideat a N: insidat e: insedeat H. 65. semel add. ye:
om. ad, 67. Christiane e: N. a. 68. Lutetiae. m.ccoc.xcIx add. H.

46. Senecam] Ep. 3. 6. 5-8. 63. Plinianum] Ep. 3. 5. 16.