BeLLvm, Hierasme, non tam difficile quam odiosum aduersus despi¬
cabile hominum genus, qui studiis humanitatis detrahere non
desinunt, suscepisti; nullis enim machinis vincas, quos licet
viceris, eos ignorantia pertinaciores facit. Nullo in illos grauiore
tormento quippiam preliabitur quam quod iudices sibi sunt, eos
solos in ore et fama hominum litteratorum versari, qui cum
sapientia eloquentiam iunxerunt: et (quod ignorantissimus quisque
illorum negare omnino non potest) ipsos quoque fabularum et rerum
fere inutilium scriptores cum tempore preterire non potuisse, sed
consenescere hactenus et cum admiratione et voluptate legi: eorum
vero quibus est anilis quedam et herens balbucies, paucorum dierum
esse memoriam. Quod cum ipsi aliquando sentiunt, si ex autoribus
quos exibilant splendidum assumunt, illud suo operi tanquam
aureum pannum committentes eloquentie opinionem aucupantur.
Illudque maxime mirum est, inter sacros autores cum eos potissimum
laudent qui vrbana et expedita elocutione suas cogitationes tradere
potuerunt, cur in altero damnent quod in aliis admirantur et pre¬
dicant. Cur reprehensibile censent in ea re eminere, vnde reliquos
eiusdem generis anteire gloriosum estimatur? Si ratione ab
inanimis distamus, cur non elaboremus in eo prestare quo homo
homini sine iniuria superior esse potest? Quantum enim muto
balbus antecellit, tanto est quippiam disertus balbo et diserto
eloquens prestantior.
Et horum proculdubio impudentiam tametsi contemptui habeo,
non improbo tamen propositam tibi in eos miliciam. Feriendi sunt
omni genere telorum, que scite admodum congesta iacularis probe
et acerrime torques. In qua re superuacuum quidem consilium tibi
meum accederet, qui absoluto iam operi nec detrahere nec adiicere
quicquam recte possum. Rem enim conceptam multa breuitate pro¬
ponis, partiris luculenter et summo pertractas ingenio, Apte com¬
ponis, ornas venuste ; nec deest tibi Carneadis vehemens disputatio.
Vnum, Herasme, ab amico non moleste feras. Protendis longiuscule
prohemium, et Battum primas partes agentem, quod absque interlo¬
cutore longiusculus sit, quippiam forte reprehendet. Saciat enim