1494 | TO WILLIAM HERMAN 141
proferam telum. Adeo te silentii mei impatientem fingis, vt te
animi scriberes habere nihil. Vbi autem epistolam, quam ad te
dandam festinarem, in manibus mihi esse resciueras, iam venturae 85
insultabas nondumque visam carpebas; quod ego vaticinium rectius
quam iudicium appellauerim, nisi hanc forte aestimabis ex aliorum
quae olim edidi carminum iudicio, quae tu obscuritatis arguis.
Fateor equidem, id apprime oratori simul et poetae operaepretium
est, vt non tantum erudita, sed et luculenta et hilarescens sit oratio, 90
teste Horatio:
Non satis est pulchra esse poemata, dulcia sunto,
Et quocunque volent animum auditoris agunto.
Id autem vehementer admiror, qui, cum semper me mea tibi recitante
carmina mirum in modum blandam in eis atque hilarem laudaueris 95
luculentiam, nunc autem pectore mutato aut lingua obscuritatis et
somnolentiae notes; iocone an serio incertus sum. Si ludis, id
significato ; sin ex animo dicis, quibusnam intellectu obscura videan¬
tur me certiorem reddas velim. Si rusticis et barbaris, mecum et
Tullium et Virgilium et vniuersum poetarum gregem criminare, 100
horum quippe illi intelligunt nihil; sin eruditis tuique similibus, id
quidem vitio dandum non inficior. Verum idcirco vt frequentes
tuae eant ad me litterae oro; vt Tullianam in eis luculentiam imiter
dediscamque obscurus esse. Porro amicum corrigere errantem fides
est, illudere nefas. Tu te epistolae carptorem non correctorem pro¬
mittis. Quid? Nonne hoc ipso meritus es, qui nostras nunquam
videas litteras? Meritus sane. Veruntamen has vnas tibi carpendas
obiiciam, siquidem in eis aut lima aut litura dignum conspicies,
amicum amice vt corrigas, te etiam atque etiam rogo. Ego non
solum non aegre tulero, verum etiam summum arbitratus me benefi- rro
cium consecutum, gratias habebo immortales. Sin vero amicum
laedere est animus, iniquum quidem, Gulielme, certamen. Iam
enim in mediis Tullianae artis versaris studiis ; mihi omnis prorsus
studiorum facultas sublata est.
Tu noua quaeque legis, et munda volumina versas : 115
Sordida charta legi vix datur vlla mihi.
Tu facis in parua sublimia carmina cella :
mihi omnem pristini ingenii viuacitatem casus ademit durissimus.
Contudit ingenium patientia multa laborum,
Et pars antiqui nulla vigoris adest.
Veruntamen si nulla effugii via est, id me praemonitum facias,
88. carminum] Cf. Ep. 34. 22n. The gi. Horatio] A.P. 99, 100.
use of edidi need not imply a printed 11]. Tu facis] Juv. 7. 28.
publication. 119. Contudit] Cf. Ov. Tr. 5. 12. 31, 2.