142 LETTERS OF ERASMUS [1494
quaeso, ne, quas ego epistolas ad te daturus sum inermes, tanti cer¬
taminis discrimini exponam.
Hactenus iocati sumus; nunc serio loquamur atque ex animo.
125 Tantopere te mirari, Gulielme, silentium nostrum vehementer
admiror, quasi vero illud sapientis legeris nunquam : Musica in luctu
importuna narratio. Huiene tempestati acerbissimae blanda hu¬
manitatis studia conueniunt? Profecto laetum (vt ait) carmina
Sunt opus, et pacem mentis habere volunt.
130 Vbi nunc quaeso laetitia, vbi pectoris tranquillitas? Amaritudine
plena sunt omnia atque tumultu ; quoquo oculos torsero, nil nisi
tristia saeuaque conspicio ;
Multus vbique dolor, et plurima mortis imago.
Quae si singula memorare perrexero, non tam epistolam quam tragoe¬
135 diam texere videbor. Et tu in tanto circumstrepentium agmine
Pierio me iubes vacare labori? Tu potius, quem felicia sidera
spectant, perge, dum licet, eximia ad virtutem immortalitati com¬
mendare ; tu quod posteri cantitent praeclarum aliquid edito. Nos
rerum decet nihil praeter lacrumare et gemere, quibus adeo iam
140 haebuit ingenium, adeo emarcuit animus, vt pristinorum studiorum
collibuerit nihil. Non me delectat Pierius vatum lepos, sordent
(quondam vnica cura) Camenae. Fateor tamen vbi oratiunculam
tuam lepidam quidem et totum spirantem Tullium sed mei imme¬
morem Seruatius, tibi admodum familiaris mihi aeque amicissimus,
145 ad me pertulit, non aliter quam alto sopore excitus paululum respirare
coepi; meam increpitans ignauiam ipse me vt aliquid scriberem
compuli. Et singulis epistolae sententiis ex ordine responderem,
nisi finita charta finem ponere iuberet.
Quod autem de Ioannis epistola quid sentiam rogas, paucis accipe.
150 Mihi equidem Bernardum magis quam Tullium redolere visa est.
Mirabar tamen in ea cum non illepidam verborum compositionem,
tum senile adolescentis pectus. Caeterum de Cornelio, homine mei
amantissimo, quid sentiam, eloqui chartae vetat angustia, praesertim
cum testis sibi res sit visa. Vnum autem te plurimum rogo, vt eum
155 moneas, horteris et obsecres, vti literario se labori accingat, pergat
obscurae eloquentiae monita in lucem proferre. Potest enim ; nam
illi secunda sunt omnia, etsi omnia Dii nobis laboribus vendant.
Vale, mi Gulielme, meque vt facis ama.
127. narratio Ecclus. : ratio O!, 156. ob curae O': corr. LB.
126. Musica] Ecclus. 22. 6. 142. quondam] Cf. Erasmus’ Carmen
128, yt ait] Ov. Trist. D L2 3) Ae Bucolicum, 1. 4, LB. viii. 561.
133. Multus vbique dolor] Herman, 149. Ioannis epistola] Perhaps an
Ode 3. 137. answer to Ep. 38.
plurima] Verg, Aen. 2. 369. 152. Cornelio] Cf. Epp. 37. 6 and 40.