OCR Output

120 LETTERS OF ERASMUS [1489

vide. Nam alterutra res tibi subeunda est, aut placandi feciales
nostri aut arma paranda. Caue vero ne lenitate mea fretus tanti

25 facinoris impunitatem tibi promittas. Sum quidem in meipsum
illatarum iniuriarum paulo negligentior; at in tuendis literatis
amicis quam sim pugnax, quam sim pertinax, si libet experiri, licet.
Quod si videtur, Engelbertum istum tuum, qui vt scribis ita Castaliis
aquis potus est vt nihil expuat, nihil emungat nisi versus, accer¬

30 sendum tibi censeo et si qui sunt illius similes; qualium vbique
non difficilis copia. Neque vero mihi militum manum defuturam
putes. Non enim ad vnum me, verum ad omnes bonarum artium
amicos ista pertinet iniuria. Omnes laesisti literatos, cum vnum
laederes Laurentium.

35 Verum ego, mi Corneli, nihil perinde odi vt bellum ciuile, eoque
pacem vel iniquissimam iudico potiorem. Quare si tu quoque
pacem quam bellum mauis, me sat commodo vteris, modo pacis
conditiones acceperis; quas treis potissimum tibi nostri feciales
offerent, easque non admodum difficiles, ita vt neque multas prae¬

49 scribi neque iniquas iure queri possis. Sed nune componito te atque
audi, in primis vt si quid male dicendo peccasti, bene dicendo
corrigas. Laurentium pro coruo crocitante Suadae medullam et
Atticam musam appellabis; deinde Laurentianas Elegantias sic
ediscas, vt eas velut vngues digitosque tuos teneas ; postremo vt

45 codicum tuorum, quorum tibi magna copia est, nobis copiam facias,
quibus hactenus ceu draco quispiam Hesperius incubas. Rides et
tibi iocari videor? Age, ride quantum libet, caue vero omnia me
iocatum putes; nam de mittendis codicibus ludum putari nolim,
Praeterea Laurentium, quem nemo nisi barbarus odit, ne tibi

50 decorum existimes linguae spiculo lacerare, cum sis ipse literarum
mystes religiosissimus. Bene vale. Anno m.C000.LXXXIX.

30. To CORNELIUS GERARD.
Vita Erasmi p. 209. (Steyn.)
Lond. xxxi. 41: LB. App. 412. (1489?)
ERASMVS ROTERODAMYS CORNELIO SVO 8. D.

Dvas res esse quae languorem ingeniis nostris maxime afferre
soleant, scripsit Cicero—otium et solitudinem. Harum neutra nobis
deest. Solitudinem quidem vitae nostrae ratio poscit; otium vero
inde vel mazime nascitur, quod videamus literas, quae olim suis

5 summam peperere et vtilitatem et gloriam, nunc hominibus damno
et dedecori esse. Eo enim res redisse videtur, vt quo quisque fuerit

29. 27. quam sim pertinax om. H. 40. queri F: quaeri F.

30. 2, Cicero] Of. 3. 3. 1.