1489 | TO CORNELIUS GERARD 119
virum vita venerabilem, misi, ad te dare curaui, si forte te inter- 25
cessore aliquam ex eo vicissitudinem accipere merear, quam hactenus
nequiui. Nec ob eam rem tantum mihi virum aut fastus aut
arrogantiae nomine suspectum habeo, sed amicorum meorum
loquaces linguas, quae meam apud illum famam quam inimicissime
commacularunt. Tuae igitur humanitatis, Corneli optime, fuerit, 30
me illi apud quem plurimum habes autoritatis rursum reconciliare.
Id si feceris, rem facies et mihi gratissimam et a tua benignitate
non alienam. Vale et
mente fideli
Mutuus absenti te mihi seruet amor. 35
29. To CoRNELIUS GERARD.
Farrago p. 174. (Steyn. )
SIEN Pond tb 23 IUS 16 1489.
ERASMVS ROTERODAMVS CORNELIO AVROTINO S. D.
SCRIPSIT PVER.
Lyris et agnis quanta sortito obtigit, tecum mihi discordia est.
Heus tu, si sapis, aut quamprimum cum Laurentio meo redibis
in gratiam, aut bellum tibi palam indictum intellige. Rogas vnde
haec subita turba? Quasi vero exciderit, quae tu nuper in illum
quam foeda, quam capitalia dixeris conuicia, cum hie apud nos
ageres. Horresco referens. Os impudens! Tun’ hominem omnium
facundissimum, quem optimo iure Suadae medullam quis dixerit,
audes coruum crocitantem appellare, et cauillatorem, non oratorem ?
Qui si superesset, vah quas illi poenas dares? Experireris tibi cum
homine nequaquam edentulo rem esse. Sentires tibi prouocatam 1°
esse cornutam bestiam. Quae tela, quas inuectiuarum sagittas in
te vibraret? Nihilo te mollius acciperet quam infelicem Pogium.
At iam sepultum nihil metuis, nimiumque meministi non mordere
mortuos. Hui perquam strennuus es, qui in eum lingua saeuias,
qui referire non possit. Tutum est in illum quiduis tum dicere 15
tum facere; verum, ne protinus triumphum adornes, non vsqueadeo
tutum.
En tibi me Laurentianae iniuriae vindicem ; ego illius doctrinam,
qua meo iudicio nulla probatior, tuendam mihi sumpsi. Nunquam
committam vt ea cuiuspiam impudentia, ne dicam inuidentia, impune 20
aut laceretur aut obliteretur. Has igitur literas fecialium officio
functuras istuc ire iussi, quo tecum expostulent. Quas tu vt tractes
29. TIT. SCRIPSIT PVER add. P.
28. 34. mente fideli] Tib. 1. 6. 75, 6. 21. fecialium] The same formality is
29. 1. Lupis] Hor. Epod. 4. I, 2. used in the Antibarbari, LB. x. 1706 ©.