OCR
120 LETTERS OF ERASMUS [1489 vide. Nam alterutra res tibi subeunda est, aut placandi feciales nostri aut arma paranda. Caue vero ne lenitate mea fretus tanti 25 facinoris impunitatem tibi promittas. Sum quidem in meipsum illatarum iniuriarum paulo negligentior; at in tuendis literatis amicis quam sim pugnax, quam sim pertinax, si libet experiri, licet. Quod si videtur, Engelbertum istum tuum, qui vt scribis ita Castaliis aquis potus est vt nihil expuat, nihil emungat nisi versus, accer30 sendum tibi censeo et si qui sunt illius similes; qualium vbique non difficilis copia. Neque vero mihi militum manum defuturam putes. Non enim ad vnum me, verum ad omnes bonarum artium amicos ista pertinet iniuria. Omnes laesisti literatos, cum vnum laederes Laurentium. 35 Verum ego, mi Corneli, nihil perinde odi vt bellum ciuile, eoque pacem vel iniquissimam iudico potiorem. Quare si tu quoque pacem quam bellum mauis, me sat commodo vteris, modo pacis conditiones acceperis; quas treis potissimum tibi nostri feciales offerent, easque non admodum difficiles, ita vt neque multas prae49 scribi neque iniquas iure queri possis. Sed nune componito te atque audi, in primis vt si quid male dicendo peccasti, bene dicendo corrigas. Laurentium pro coruo crocitante Suadae medullam et Atticam musam appellabis; deinde Laurentianas Elegantias sic ediscas, vt eas velut vngues digitosque tuos teneas ; postremo vt 45 codicum tuorum, quorum tibi magna copia est, nobis copiam facias, quibus hactenus ceu draco quispiam Hesperius incubas. Rides et tibi iocari videor? Age, ride quantum libet, caue vero omnia me iocatum putes; nam de mittendis codicibus ludum putari nolim, Praeterea Laurentium, quem nemo nisi barbarus odit, ne tibi 50 decorum existimes linguae spiculo lacerare, cum sis ipse literarum mystes religiosissimus. Bene vale. Anno m.C000.LXXXIX. 30. To CORNELIUS GERARD. Vita Erasmi p. 209. (Steyn.) Lond. xxxi. 41: LB. App. 412. (1489?) ERASMVS ROTERODAMYS CORNELIO SVO 8. D. Dvas res esse quae languorem ingeniis nostris maxime afferre soleant, scripsit Cicero—otium et solitudinem. Harum neutra nobis deest. Solitudinem quidem vitae nostrae ratio poscit; otium vero inde vel mazime nascitur, quod videamus literas, quae olim suis 5 summam peperere et vtilitatem et gloriam, nunc hominibus damno et dedecori esse. Eo enim res redisse videtur, vt quo quisque fuerit 29. 27. quam sim pertinax om. H. 40. queri F: quaeri F. 30. 2, Cicero] Of. 3. 3. 1.