Qvangvaw, mi Corneli, id orationis genus quod in conflictu con¬
tentioneque versatur, fructum habeat quamplurimum, voluptatis
quoque nonnihil, tamen vt verum fatear, illud quod familiare
appellant, multo me delectat vehementius; hoc enim lene atque
5 tranquillum, illud paulo turbulentius, hoe securum atque amicum,
illud inuidiae saepe proximum. Nam si de celebribus aut certe
nominatis viris iudicare pergas, in quamque partem sententiam
flexeris, semper erunt (vt sua cuique sententia est) qui tibi
succenseant, qui inuideant, qui lacerent. Verum, mi Corneli, ne
ro tibi nimis morigerus, ne dicam contumax atque fastidiosus, videar,
si epistolae tuae respondere dissimulauero, meam de Hieronymo
Balbo sententiam paucis accipe.
Primum omnium me minime idoneum duxero qui de litteratorum
virorum poematibus sententiam feram. Nam quemadmodum nemo
15 de caelatura, pictura caeterisque eius generis iudicare recte potest,
nisi et ipse earum rerum maxime sit artifex, ita cedo qui de
poematibus iudicare poterit quispiam, rectene condita sint necne,
qui artis notitiam aut tenuiter aut minime habet. Deinde quam
in eadem vterque simus sententia, attendas velim. Scribis poesim
20 fictionem sonare Latine, neminemque poetae titulo dignum, nisi qui
sub peregrina quadam verborum specie grauioris aliquid sententiae
occultet atque recondat. Hisque ex omnibus colligis meritum esse
Hieronymum Balbum qui omnibus huius seculi poetis anteferatur.
Sed quid? Num qui poetae nomen meruerit, isne continuo eruditus
25 poeta vocari merebitur? Quasi vero non et illi poetae dicti sint de
quibus facete canit Virgilius,
Qui Bauium non odit, amet tua carmina, Maeui.
Id interest inter poetam et doctum poetam quod inter picturam et
picturam artificiosam ; atque vt multa picturae accedant necesse est,
30 quo pulchra vocari possit, puta colorum gratiam earumque distin¬
ctionem artificiosam, partium proportionem, artificis industriam
operamque ; sic quoque in poematibus condendis quam plurima
obseruari necesse est, vt laudem mereantur. Necessaria in primis
accommoda rerum inuentio, artificiosa dispositio, elocutio concinna,
35 memoria tenax, deinde colorum quoque splendor accedat necesse est.
Praeterea cauendum magnopere est ne figurarum orationis fiat con¬
fusio, ne nimis prolixi, ne obscuri simus nimium. Ad extremum