OCR Output

104 LETTERS OF ERASMUS [1489

et quidem nescio mehercule, Corneli charissime, quo pacto contra
morem literarum assiduitas non modo mihi fastidium non pariat, sed
s voluntatem, sed feruorem; crescit scribendo scribendi studium.
Videor enim hac arte nostri fallere absentiam tecumque tua dulcissima
delectatus praesentia coram miscere sermonem, Nec sane hac in
ro vsque adeo me falli crediderim. Siquidem, si fidem habemus
Turpilio, literarum vicissitudo vna res est quae absentes coniungat
ro amicos. Nec gratius nec proximius inter seiunctos consuetudinis
genus vllum reperiri poterit quam vt alternis epistolis mutuo sibi
sui referant imaginem ; alterque alteri, etsi non corpore, certe animo
ac voluntate se praesentem exhibeat. Hoc studio duo illi insignes
Ecclesiae duces, Hieronymum loquor et Augustinum, cum ingenti
15 locorum ac temporum interuallo vna esse mutuisque pro voto
E° complexibus frui minime sinerentur, nunquam tamen alteri non

sim

| aderat vterque ; alteriusque et animum et beneuolentiam neuter
nesciebat. Nos itaque, Corneli dulcissime, quo et nostram vindicemus
absentiam et satis perfectum amorem debitis exercitemus officiis,
20 sedulo demus operam vt crebrius aut isthine aliquid tuorum ad nos

aduolet aut hinc quippiam proficiscatur. Hocque quam.iucundissimo

ane STE

amicitiae contendamus certamine semper, in quo cum mihi a te

superari molestum non erit, tum mihi abs te vinci quam gratissi¬

mum. Neque enim vnquam, quantumlibet contenderis, tuae me

25 tam crebro inuisent epistolae, vt tui meum desiderium explere

queant, nedum in fastidium vertere; nec item ita facile, si is tuus

in me sit amor quem tuae prae se ferunt literae (quod minime

dubitauerim), nostri consuetudine satiaberis. Imo, vt apertius dicam,

| si is est in me tuus animus, aeque tu nostris delectabere scriptis
30 atque ego tuis.

Me quidem qua voluptate tum tuus Apologeticus, tum tuae affecerint

epistolae, dictu difficillimum puto, Meminisse tamen luberet, nisi

id assentandi magis gratia quam ex animo loqui videri vererer. Noui

enim, mi Corneli, noui quam sit laudum tuarum impatiens tua

35 humilitas. Id tamen vnum, vt caetera praeteream, dixisse sufficiat,

nihil te misisse muneris potuisse, quo me gratiore beneficio affeceris.

} Is enim mihi est atque a puero fuit literarum amor, vt dignae prorsus

i videantur, quas vel omnibus Arabum gazis non immerito antetulerim,

nec totis Croesi opibus, quantaecunque fuerint, commutauerim. Et

40 quidem quo litteras amo vehementius, eo me literatorum studia

delectant iucundius. Tu igitur, mi Corneli, si me amas, vt certe

facis, fac amabo tuorum me semper studiorum participem reddas.

Porro, si qui alii istic sunt artis poeticae non imperiti, illorum quoque

Sem na

9. Turpilio] 1. 213. ed. Ribbeck; preserved in Jerome, Ep. 8.