OCR Output

1489 | TO CORNELIUS GERARD 103

id enim singularis tui in me amoris non obscurum est argumentum.
Sed hic, proh pudor, non argumentationum sed iurgiorum inuidiaeque 5
iaculis dimicatur, si quando forte de poesi oriatur contentio. Quod
si rationibus, vt aequum est, aurem accommodarent, iam nescio quid
factu posset esse facilius quam eos conuincere. Damnant illi inter
verborum nitorem rerum spurcitiem; et nos vna cum illis damnamus.
Immodico studio poematum occupari vitio dant; nec nos quidem to
illud laudidamus. Sed quid? Continuone quidquid disertum, quid¬
quid poeticum fuerit, spurcum quoque esse censebimus? Tu certe
qui poetarum libros euoluere solitus es, liquido intelligis quanta
melliflua poesis non modo orationis venustate, sed et sententiarum
grauitate et omnium denique rerum peritia luxuriet. An ego, vbi 15
tanta nitent, paucis offendar maculis? Sed ili suae rusticitati
pallium obtendunt, vt contemnere putentur quod consequi desperant.
Qui si Hieronymianas epistolas recte aspicerent, intelligerent vtique
rusticitatem sanctimoniam non esse, nec disertitudinem impietatem.
Quod autem ad eas lectitandas me inuitas, habeo gratissimum. 20

Iam olim tamen eas non modo legi, sed et quotquot sunt propriis
ipse descripsi articulis; in quibus etsi quam plurima, quibus dicto
facilius, vt aiunt, barbarorum conuitia refelli possent, iacula inuenia¬
mus, id tamen vel vnum sufficere posset, quod in pagina, qua de
prodigi filii siliquis disputans mulieris captiuae exemplum in medium 25
adducit, nobis studiose parat atque exacuit. Sed, Corneli dilectissime,
ponamus iacula, nec frustra aerem verberemus. Id ego olim
pulcherrimum victoriae genus existimauerim, si Scyllaeos illorum
latratus surdis praeterierimus auribus, et non expugnare contenderi¬
mus, sed contemserimus, iuxta tuos elegantes versiculos : 30

In nos ore fero, Liuide, garrias,

Consumens proprios inuidia sinus:

En summos sequimur per studium viros,

Nec sentit pulices equus.

23045 0, TO CORNELIUS GERARD.

Vita Erasmi p. 179. (Steyn.)
Lond. xxxi. 17: LB. App. 411. (June 1489 ?)

ERASMVS ROTERODAMYS CORNELIO GAVDANO S.

Qvoxram iam satis literis tuis responsum esse arbitror, lubet mei
erga te amoris vehementia aliquid scribere, cui tu vicissim respondeas;

22. 15. An ego] Cf. Hor. A. P. 351, 2. the Antibarbari also (LB. x. 1729 0) this
18.Hieronymianasepistolas |Jerome, figure is used, the extracts being taken
Epp. 27 and 53. The second passage from Jerome, Ep. 70.
is referred to in the Antibarbari (LB. x. g1. In nos] From the Apologia Herasmi
1724 D). et Cornelii, cf. Ep. 19. 6n. Snoy also
25. mulieris] Jerome, Ep. 21. 13. In reads pulices, but LB. correctly culices.