OCR
104 LETTERS OF ERASMUS [1489 et quidem nescio mehercule, Corneli charissime, quo pacto contra morem literarum assiduitas non modo mihi fastidium non pariat, sed s voluntatem, sed feruorem; crescit scribendo scribendi studium. Videor enim hac arte nostri fallere absentiam tecumque tua dulcissima delectatus praesentia coram miscere sermonem, Nec sane hac in ro vsque adeo me falli crediderim. Siquidem, si fidem habemus Turpilio, literarum vicissitudo vna res est quae absentes coniungat ro amicos. Nec gratius nec proximius inter seiunctos consuetudinis genus vllum reperiri poterit quam vt alternis epistolis mutuo sibi sui referant imaginem ; alterque alteri, etsi non corpore, certe animo ac voluntate se praesentem exhibeat. Hoc studio duo illi insignes Ecclesiae duces, Hieronymum loquor et Augustinum, cum ingenti 15 locorum ac temporum interuallo vna esse mutuisque pro voto E° complexibus frui minime sinerentur, nunquam tamen alteri non sim | aderat vterque ; alteriusque et animum et beneuolentiam neuter nesciebat. Nos itaque, Corneli dulcissime, quo et nostram vindicemus absentiam et satis perfectum amorem debitis exercitemus officiis, 20 sedulo demus operam vt crebrius aut isthine aliquid tuorum ad nos aduolet aut hinc quippiam proficiscatur. Hocque quam.iucundissimo ane STE amicitiae contendamus certamine semper, in quo cum mihi a te superari molestum non erit, tum mihi abs te vinci quam gratissimum. Neque enim vnquam, quantumlibet contenderis, tuae me 25 tam crebro inuisent epistolae, vt tui meum desiderium explere queant, nedum in fastidium vertere; nec item ita facile, si is tuus in me sit amor quem tuae prae se ferunt literae (quod minime dubitauerim), nostri consuetudine satiaberis. Imo, vt apertius dicam, | si is est in me tuus animus, aeque tu nostris delectabere scriptis 30 atque ego tuis. Me quidem qua voluptate tum tuus Apologeticus, tum tuae affecerint epistolae, dictu difficillimum puto, Meminisse tamen luberet, nisi id assentandi magis gratia quam ex animo loqui videri vererer. Noui enim, mi Corneli, noui quam sit laudum tuarum impatiens tua 35 humilitas. Id tamen vnum, vt caetera praeteream, dixisse sufficiat, nihil te misisse muneris potuisse, quo me gratiore beneficio affeceris. } Is enim mihi est atque a puero fuit literarum amor, vt dignae prorsus i videantur, quas vel omnibus Arabum gazis non immerito antetulerim, nec totis Croesi opibus, quantaecunque fuerint, commutauerim. Et 40 quidem quo litteras amo vehementius, eo me literatorum studia delectant iucundius. Tu igitur, mi Corneli, si me amas, vt certe facis, fac amabo tuorum me semper studiorum participem reddas. Porro, si qui alii istic sunt artis poeticae non imperiti, illorum quoque Sem na 9. Turpilio] 1. 213. ed. Ribbeck; preserved in Jerome, Ep. 8.