Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0124
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 125 [125]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0124

OCR

1489] ay 1920. To CoRNELIUS GERARD. Vita Erasmi p. 157. Steyn. Lond. xxxi. 3: LB. App. 407. 15 May (1489?) ERASMVS ROTERODAMVS CORNELIO GAVDANO VNDECVNQVE DOCTISSIMO 8. Ivoprnaro mihi atque praeter spem (iam enim prorsus exciderat) redditus est per dominum Ioannem, tum tui tum etiam mei amantissimum, libellus tuus, Corneli omnium mihi charissime; quem vbi abs te ipso narrante perfectum esse didiceram, quid ex eo voluptatis ceperim haud facile dictu puto, quippe qui me tantum abs te consecutum esse intelligerem, quantum ne sperare quidem vnquam potui. Quanquam cum Martinum istuc, vt quidquam vel literarum vel carminum tuorum ad nos referret, mitterem, aiebat nos reuisens id tibi animo sedere sententiae, vt iuberes nos priores glaciem, vt aiunt, scindere, deinde te quamprimum vicissitudinem redditurum. 10 Et iam certe nescio quid operis in manibus tibi esse narrabat, quod nostro dedicare nomini statueras. Parabam itaque ego primus (non quod tanquam caeteris aut literis vel aetate praestantior, sed tanquam tui omnium amantissimus) id carminis, quod istuc tandem aduolasse scribis. Porro cur non maturius ad te peruenerit, satis emirari 1 nequeo. Tanta enim solicitudine, tanta vehementia illi mandaram, vt si qua in re ynquam mihi quid gratificaturus esset, in hac vna, on on quam omnium essem facturus maximi, mihi sedulo morem gereret idque ad te perferre maturaret, vt maiore nequiuerim. Nec sane id me aut inanis arrogantiae gratia aut inuidiae stimulis 20 egisse suspiceris velim (neque enim tanti aestimo mea poemata, quae gloriam mihi comparent, sed pudorem); quod magis ob id causae actum indubitato tibi, quod vtique facturus es, persuadeas, vt meis ineptiis aliquid tuorum elicerem carminum, non aliter quam Pan agresti calamo citharam suscitabat Apollinis. Neque enim alia te 2 lege seripturum esse asserebat. Sed ille, vt ex tuis accipio literis, et meo me voto et tuo te fraudans desiderio penes se seruauit reconditum, dissimulauitque ad te perferre; propterea forte, quo facilius dissimularet imperitiam. Cuius quidem ambages si ego resciscere potuissem, alterum mehercule e duobus vel improbitate mea ex- 3o torsissem, vt aut tibi tradidisset aut certe alteri cuilibet committendum reddidisset. Sed ille technas suas mira dissimulabat industria. Nam cum ex eo istinc redeunte quid tecum aut abs te actum esset, solliciti sciscitaremur, ille argutam nobis et bene longam or 22, 3. quod . . . quod correxi : quid... quid 0! 29, desimularet 0! 2. Ioannem] Cf. Epp. 21. 28 and 23. 109; and perhaps 1. 13 n.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1528 px
Image height
2583 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
901.73 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0124.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0124.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit