1489] 95
18. To CORNELIUS GERARD.
Vita Erasmi p. 169. (Steyn. )
Lond, xxxi. 10: LB. App. 409. (1489 ?)
ERASMVS ROTERODAMVS CORNELIO POETAE ATQVE THEOLOGO
DOCTISSIMO S.
FaciLe perspicio me a te fieri plurimi, omnium vir amicissime,
cum tu literis literas accumulas amoris et beneuolentiae plenas ; quas
tu quidem ineptias vocas, ego et singularis tuae sapientiae atque
eloquentiae insigne exemplar et optimi tui erga me animi testes
certissimas dixerim. Et quidem, mi Corneli, si tam eleganter ineptis, 5
quid quaeso erit vbi vires intenderis? An nosti te accommodare
tempori et personis, qui ardua et exacta disertis, negligentius condita
proferas ineptis? Sed haec iocati sumus.
Quod scribis tuto te apud me deponere quidquid tuorum habes
opusculorum, quippe quem tibi amicum fidelem, vt scribis, studiosum, 10
beneuolum, non inuidum, iam pridem esse persuasisti ; benigne
quidem de me sentis, daboque sedulo operam ne ista de me fallat
opinio. Et si parum sermoni fidem accommodas, fac periculum ;
inuenies certe meum officium, si quando eo opus habebis, nulla in re
ynquam deesse. Porro cum eum me dicis esse, qui tuum pudorem 15
facile possem abstergere, et de tuo villico mea arte speciali, vt ais,
domesticum panem praeparare, suspicarer, ne mentiar, te, mi Corneli,
illudere rusticitati meae, nisi tantis argumentis tuam in me beneuo¬
lentiam haberem exploratissimam. Facile itaque mihi persuadeo,
cum tu arduum quidquam de me, qui nihil sum, sentis, id de amoris 20
magis errore quam industria proficisci. Verum ne me difficilem
causeris tibique in amicitiae officiis minime respondentem, ea tibi lege
hisce in rebus meam polliceor operam, vt tu tuam vicissim rependas.
Vale nostri memor.
Cvm post multarum precum instantiam et importunitatem,
Erasme charissime, Martinum nostrum diu tergiuersantem, ne
suam forte proderet ignorantiam, voto mutuae charitatis constrin¬
xissem, vt aliquid tuorum carminum ipso sollicitante meruissem
accipere, tandem deuenit ad manus nostras nobilis ingenii tui 5