OCR
1489] 95 18. To CORNELIUS GERARD. Vita Erasmi p. 169. (Steyn. ) Lond, xxxi. 10: LB. App. 409. (1489 ?) ERASMVS ROTERODAMVS CORNELIO POETAE ATQVE THEOLOGO DOCTISSIMO S. FaciLe perspicio me a te fieri plurimi, omnium vir amicissime, cum tu literis literas accumulas amoris et beneuolentiae plenas ; quas tu quidem ineptias vocas, ego et singularis tuae sapientiae atque eloquentiae insigne exemplar et optimi tui erga me animi testes certissimas dixerim. Et quidem, mi Corneli, si tam eleganter ineptis, 5 quid quaeso erit vbi vires intenderis? An nosti te accommodare tempori et personis, qui ardua et exacta disertis, negligentius condita proferas ineptis? Sed haec iocati sumus. Quod scribis tuto te apud me deponere quidquid tuorum habes opusculorum, quippe quem tibi amicum fidelem, vt scribis, studiosum, 10 beneuolum, non inuidum, iam pridem esse persuasisti ; benigne quidem de me sentis, daboque sedulo operam ne ista de me fallat opinio. Et si parum sermoni fidem accommodas, fac periculum ; inuenies certe meum officium, si quando eo opus habebis, nulla in re ynquam deesse. Porro cum eum me dicis esse, qui tuum pudorem 15 facile possem abstergere, et de tuo villico mea arte speciali, vt ais, domesticum panem praeparare, suspicarer, ne mentiar, te, mi Corneli, illudere rusticitati meae, nisi tantis argumentis tuam in me beneuolentiam haberem exploratissimam. Facile itaque mihi persuadeo, cum tu arduum quidquam de me, qui nihil sum, sentis, id de amoris 20 magis errore quam industria proficisci. Verum ne me difficilem causeris tibique in amicitiae officiis minime respondentem, ea tibi lege hisce in rebus meam polliceor operam, vt tu tuam vicissim rependas. Vale nostri memor. 19, From CORNELIUS GERARD. LB. App. 416. (Lopsen. ) (May 1489 ?) CORNELIVS GOVDANVS ERASMO VIRO VNDECVNQVE DOCTISSIMO 8. Cvm post multarum precum instantiam et importunitatem, Erasme charissime, Martinum nostrum diu tergiuersantem, ne suam forte proderet ignorantiam, voto mutuae charitatis constrinxissem, vt aliquid tuorum carminum ipso sollicitante meruissem accipere, tandem deuenit ad manus nostras nobilis ingenii tui 5 18. 3. singularis LB. : singulares où 19. 2. Martinum] A lay brother, who and 21. 42 He occurs in the same acted as intermediary ; ef. Epp. 20. 77 capacity in the Gouda MS. 1323, f. 18 v°.