OCR Output

94 LETTERS OF ERASMUS [1489

ptate. Prae se ferunt enim tum admirandam orationis gratiam et
Atticae (vt aiunt) Veneris plurimum, tum praecipuam a me quidem
25 minime meritam, a tua vero humanitate non alienam beneuolentiam.
Et quidem quid in eis non amorem, quid non humanitatem sonat,
quid non affectum, quid non desiderium redolet? O quam fausta dies,
et niueo numeranda lapillo, qua te mihi amicum sortitus sum, qua tu
accessisti non tenuis pars animae meae. Denique mihi te non solum
30o amicissimo frui, verum etiam vel peculii iure vti licuit. Beneuolen¬
tiam tam copiosam, tam liberalem promtamque beneficentiam quis
non probet, quis non miretur, quis non maximopere amet? Omnium
certe ingratissimorum vnus ero ingratissimus, si non summa enitar
opera tantis me officiis, tantis prosequenti beneficiis gratias agere
35 quam maximas, imo etiamsi quando is inciderit casus, referre.
Quod si nulla in re vnquam mea tibi opera opus erit, efficiam
tamen vt tuorum me beneficiorum maxime memorem intelligas, nec
(quanquam tu rebus longe anteibis) animo certe ac beneuolentia

vnquam tibi deesse. Ea enim, crede mihi, Corneli charissime, in te
40 animi integritate amoreque et sum et futurus sum semper, quo in
Nisum Euryalus, quo in Orestem Pilades, quo fertur in Thesea fuisse
Perithous, ea fide qua in Damonem Pythias, eo denique amicitiae
calore, quo adolescentem Dauid adolescens complexus est Ionathas.
Porro quidquid ad tui nominis famam dignitatemque tuendam
45 pertinere arbitrabor, id tanto curabo studio vt nemini sua ipsius
ynguam salus maiori curae fuerit quam mihi tui honoris nominisque
ratio. Si quid tamen praeterea erit quod a me factum voles, nihil
mihi erit iucundius chariusque quam meam abs te operam requiri,
Nulla enim res, mi Corneli, adeo mihi in vita praeposita est eritque
so semper, quam tibi omnibus in rebus gratificari. Itaque quicquid
meo studio aut labore tibi praestari posse arbitrabere, id tibi totum
peculiare ducas velim.
Quod Guilielmum nostrum tanta mecum beneuolentia complexus
(es), rem fecisti (ne mentiar) et mihi apprime iucundam et tua
55 singulari humanitate dignissimam ; dignus est enim mea sententia,
qui non modo diligatur, verum etiam ametur quamplurimum, tum
ob eximiam praeclaramque adolescentis eruditionem, tum ob prae¬
cipuum, quo te prior complexus est, amorem.
Vale, mi Corneli suauissime, meque (vt facis) ama plurimum.
6o Petrum tuum mei (vt scribis) amantissimum, mihi quoque charissi¬
mum, meo salueré nomine vt iubeas te magnopere rogo.

28. qua te correxi : quo te LB. 29. non accessisti LB. : ordinem mutavi.

41. Nisum] This list is found at 60, Petrum | Petrus in Poel (Marien¬
the beginning of the Antibarbari (LB. x. poel, near Leiden, p.77), whom Herman
1693 0), in a passage relating Erasmus” salutes through Cornelius; Gouda MS.
attachment to Wm. Herman (Ep. 33). 1323, ff. 3 and 22 y°,