OCR Output

78 LETTERS OF ERASMUS [1487

5. To SERVATIUS ROGERUS
LB. App. 488. (Steyn. )
{c. 1487.)
[For the source of this and the other eighteen letters of this period, for which
there is no earlier authority than LB., see App. 8 and 9.]

ERASMVS ROTERODAMVS SERVATIO SVO S.

Qvaxgvam ego qui te consolari cupio, ipse magis consolandus sum,
cum quia nullum calamitatis genus superesse videtur quod non in
dies experiar, tum quia iamdudum nihil omnium rerum molestius
fero atque acerbius quam tuas vnius miserias; tamen id effecit

5 praecipuus in te meus amor, mi Seruati suauissime, vt proprii
immemor tuo mederi dolori contendam. Ais enim tibi esse nescio
quid quod admodum aegre feras, quod te misere afflictet, quod
denique vitam tibi reddat iniucundam. Id, tametsi tu reticeres,
frontis corporisque tui habitus loquitur. Quo enim abiit solita illa

1o et gratissima vultus hilaritas, pristinum illud formae decus,
oculorum viuacitas? Vnde haec profecta est parum laeta luminum
deiectio? Vnde haec nata est assidua praeter solitum taciturnitas,
vnde ista in vultu aegri species? Profecto, vt ille ait,

Deprendas animi tormenta latentis in aegro
TE Corpore, deprendas et gaudia, sumit vtrumque
Inde habitum facies.

Certum est igitur, mi Seruati, aliquid esse quod te male habeat,
quod tibi pristinam valetudinem adimat. Sed quid ego nunc faciam?
Consolerne an stomacher ? Cur enim celas me dolorem tuum, quasi

20jam non norimus nos inter nos? Adeo enim profundo animo es
vt ne amicissimo quidem credas, ne fidissimo quidem fidas ; an nescis
quoniam tectus magis aestuat ignis? Ergone vis solus portare
angustias pectoris tui, ergone vis sponte perire et vna amantissimum
tui occidere? Heus impium animum, o mentem inhumanam !

25 Hiccine cum Menedemo illo Terentiano tibi vsus est, vt te afflictes ?
Vae misero mihi! Et quid obsecro praeterea faciam tibi, anime mi?
Scis certo te mihi esse hac anima chariorem, scis nullam adeo diffi¬
cilem duramque rem esse, quam non etiam lubens pro te subiturus
sim ; scis tibi me fidiorem esse neminem ; nosti denique quam misere

30 mihi semper doluerit dolor tuus.

Et quod reliquum est, mi Seruati, quid est cur tu tantopere cochleae
in morem te contrahas atque abscondas? Vere suspicor id quod res
est, nondum tibi persuasisti me tui esse amantissimum. Obsecro
itaque te per ea quae tibi dulcissima sunt in vita, per nostrum qui

35 praecipuus est amor, si vlla tuae tibi cura salutis, si me saluum vis

31. quod correxi : quid LB. 32. contrahas correxi : contrahis LB.

13. ille] Juv. 9. 18-20. 22. tectus] Ov. Met. 4. 64. 25. Menedemo] Heaut. 81.