Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0105
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 106 [106]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0105

OCR

78 LETTERS OF ERASMUS [1487 5. To SERVATIUS ROGERUS LB. App. 488. (Steyn. ) {c. 1487.) [For the source of this and the other eighteen letters of this period, for which there is no earlier authority than LB., see App. 8 and 9.] ERASMVS ROTERODAMVS SERVATIO SVO S. Qvaxgvam ego qui te consolari cupio, ipse magis consolandus sum, cum quia nullum calamitatis genus superesse videtur quod non in dies experiar, tum quia iamdudum nihil omnium rerum molestius fero atque acerbius quam tuas vnius miserias; tamen id effecit 5 praecipuus in te meus amor, mi Seruati suauissime, vt proprii immemor tuo mederi dolori contendam. Ais enim tibi esse nescio quid quod admodum aegre feras, quod te misere afflictet, quod denique vitam tibi reddat iniucundam. Id, tametsi tu reticeres, frontis corporisque tui habitus loquitur. Quo enim abiit solita illa 1o et gratissima vultus hilaritas, pristinum illud formae decus, oculorum viuacitas? Vnde haec profecta est parum laeta luminum deiectio? Vnde haec nata est assidua praeter solitum taciturnitas, vnde ista in vultu aegri species? Profecto, vt ille ait, Deprendas animi tormenta latentis in aegro TE Corpore, deprendas et gaudia, sumit vtrumque Inde habitum facies. Certum est igitur, mi Seruati, aliquid esse quod te male habeat, quod tibi pristinam valetudinem adimat. Sed quid ego nunc faciam? Consolerne an stomacher ? Cur enim celas me dolorem tuum, quasi 20jam non norimus nos inter nos? Adeo enim profundo animo es vt ne amicissimo quidem credas, ne fidissimo quidem fidas ; an nescis quoniam tectus magis aestuat ignis? Ergone vis solus portare angustias pectoris tui, ergone vis sponte perire et vna amantissimum tui occidere? Heus impium animum, o mentem inhumanam ! 25 Hiccine cum Menedemo illo Terentiano tibi vsus est, vt te afflictes ? Vae misero mihi! Et quid obsecro praeterea faciam tibi, anime mi? Scis certo te mihi esse hac anima chariorem, scis nullam adeo difficilem duramque rem esse, quam non etiam lubens pro te subiturus sim ; scis tibi me fidiorem esse neminem ; nosti denique quam misere 30 mihi semper doluerit dolor tuus. Et quod reliquum est, mi Seruati, quid est cur tu tantopere cochleae in morem te contrahas atque abscondas? Vere suspicor id quod res est, nondum tibi persuasisti me tui esse amantissimum. Obsecro itaque te per ea quae tibi dulcissima sunt in vita, per nostrum qui 35 praecipuus est amor, si vlla tuae tibi cura salutis, si me saluum vis 31. quod correxi : quid LB. 32. contrahas correxi : contrahis LB. 13. ille] Juv. 9. 18-20. 22. tectus] Ov. Met. 4. 64. 25. Menedemo] Heaut. 81.

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1578 px
Image height
2604 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
926.54 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0105.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0105.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit