OCR Output

1540] BEATUS RHENANUS TO CHARLES V 67

in vtraque lingua monumenta Graece citra praeceptoris operam
discere volentibus admodum accommoda. Nam hac ratione etiam 390
Hermolaus Barbarus, immortale decus Venetiarum, olim profecisse
fertur priuato studio, collatis doctissimi Gazae versionibus. Iamque
quasi signo dato literarum causam in hiis prouinciis optimus quisque
promouebat. Sed omnium maximum subsidium attulit trilingue
collegium illud in academia Louaniensi institutum suadente Erasmo. 395
Magnas opes moriens reliquerat Ariensis praepositus Hieronymus
Buslidius, Francisci Vesontini quondam archiepiscopi in Hispania
peregre extincti frater; quas quum ille studiosorum vsibus destinasset,
Erasmus testamentariis autor fuit vt Athenaeum Louanii constitue¬
rent, in quo stipendiis ordinatis tres linguae publice docerentur ; 400
e quo, tanquam ex equo Troiano, innumeri cognitione linguarum
instructi prodiere hactenus, et fauentibus superis deinceps sunt
prodituri, quo vniuersa ditio tua, Caesar inuictissime, nihil habet
praeclarius. Ea res Franciscum quoque Galliarum regem mouit
vt ad similis collegii Lutetiae Parisiorum institutionem animum 405
adiiceret, Erasmum per literas euocando, cuius consilio omnia
disponerentur. Et iam regium diploma acceperat ad itineris
securitatem, sed interuenere causae quae profectionem impedirent.
Instituti tamen et illic professores. Itaque in confesso est literarum
in his prouinciis incrementa potissimum Erasmo deberi. Quem 410
enim ille lapidem non mouit (quod aiunt) vt studia procederent ?
Quanto candore tradidit omnia, ab omnibus intelligi volens; quum
multi res obscuras multo obscurius explicent? Aediturus Prouerbiorum
opus, a quibusdam doctis audire coactus est, ‘ Erasme, tu euulgas
mysteria nostra.’ Sed cupiebat is omnibus ea aperta esse quo per- 415
fectam eruditionem consequerentur. Hoc candore destituebatur ille,

E a eo ee
ui Venetiis olim Aldo Manutio commentarios Graecos in Euripidem_

et Sophoclem aedere paranti dixit, ‘Caue, caue hoc facias, ne barbari

istis adiuti domi maneant et pauciores in Italiam ventitent.” Tam
nihil tam humile fuit quo tantus vir studiosorum gratia se non 420
demitteret. Etiam ipsum Catonis carmen iuxta titulum emendare

et interpretari dignatus est, vt nec in magnis nec in minutis eius
opera desideraretur. Adeo vix proferri queat qui vnus studiis
communibus plus profuerit.

Habet quidem Gallia Budaeum principem literarum, quem libenter 425
opponat; qui quum abstrusissimam rei nummariae, quae apud
veteres fuit, materiam primus doctissime copiosissimeque explicuit,
tum priscas loquendi formulas iureconsultorum elegantissime
edisserit, maxima (quod negari non potest) nationis suae gloria
aeditis in Pandectas annotationibus: denique commentarios linguae 430
Graecae conscripsit, quibus nihil vtilius Graecitatis studioso cor¬

F2