OCR Output

66 LETTERS OF ERASMUS [1540

promittens, sed et illustrissimam Vngariae reginam Mariam sororem
tuam, Flandriae tuo assensu praesidentem, vt pro sua erga Romanam
350 sedem filiali obseruantia et regia in viros benemeritos benignitate,
dictae praepositurae (vt appellant) possessionem vacuam ab intrusis
pro Erasmo conseruari curaret, literis bene amantibus interpellans:
quas tamen Erasmus, aùrdpxys quod sacerdotium recusare instituisset,
penes se reseruauit, satis viatici sibi paulopost morituro superesse
355 dicens. Principum sane et episcoporum in Erasmum munificorum
catalogum texere perlongum sit.
Nec solum a principibus honoratus est Erasmus, sed etiam
a ciuitatibus Germaniae; si qua transiret et magistratus rescissent,
vino donatus, qui honor magnatibus et ciuitatum legatis more gentis
36o impenditur. Id me praesente contigit Basileae, Constantiae ad
lacum Brigantinum Barptolomaeo Plaurero iureconsulto et consule
ad conuiuium sua sponte venire dignato, Schefhusiae ab Abbate et
magistratu, Friburgi Brisigauorum, in Monte Brisiaco, Selestadii,
Argentorati et aliis item locis. Nam notum erat non paucis eum
365 tuae Maiestati esse a consiliis. Equidem ob excellentiam doctrinae,
quam aeditis indies libris testatiorem cunctis faciebat, dignus
alioqui censebatur, quem omnes missis muneribus nihil tale
ambientem certatim ornare et quouis honoris genere reuerenter
cuperent afficere. Quod si vulgo videmus eos nullis non militaris
370 gloriae titulis insigniri qui, si quando opus fuerit et incidat necessitas,
defendere patriam vitae suae periculo sunt parati; quanto iustius
honoratur, qui non breue aliquod tempus sed omnem aetatem in
literis pro publica vtilitate vltro absumpsit exercens ingenium,
genium suum defraudans? Potuisset esse magnus et indies fieri
375 maior apud tuam Maiestatem. An non ad summum autoritatis
ecclesiasticae fastigium praeceptor olim ille tuus Adrianus
Traïectensis euectus est? Potuisset in splendore viuere apud quosuis
reges ; quis enim summorum principum eum non ambiit ? Potuisset
in ocio, in voluptatibus versari; sed praetulit communem studiorum
380 vtilitatem vniuersis honoribus et huius vitae crassis deliciis.
Verisimile est praeter alias causas felicem quoque succrescentium
studiorum successum hominem haud parum inflammasse ad quiduis
perferendum. In Germania Galliaque mire frigebant literae ; vix
vnus et alter Latine sciebat, Graece nullus. Et ecce statim, vt
385 aeditae sunt Adagiorum Chiliades et libri de vtraque Copia, velut
in nebulis coorto sole, emergere linguarum peritia coepit. Prodi¬
bant alii atque alii libelli ad hane rem conducibiles, Theodori
Grammaticae Institutiones Latine versae, multorumque autorum

361. Plaurero] a kinsman and sup- formers, Ambrose and Thos. Blaurer.
porter of the famous Constance re- 374. genium] Ter. Ph. 44.