OCR
1540] BEATUS RHENANUS TO CHARLES V 67 in vtraque lingua monumenta Graece citra praeceptoris operam discere volentibus admodum accommoda. Nam hac ratione etiam 390 Hermolaus Barbarus, immortale decus Venetiarum, olim profecisse fertur priuato studio, collatis doctissimi Gazae versionibus. Iamque quasi signo dato literarum causam in hiis prouinciis optimus quisque promouebat. Sed omnium maximum subsidium attulit trilingue collegium illud in academia Louaniensi institutum suadente Erasmo. 395 Magnas opes moriens reliquerat Ariensis praepositus Hieronymus Buslidius, Francisci Vesontini quondam archiepiscopi in Hispania peregre extincti frater; quas quum ille studiosorum vsibus destinasset, Erasmus testamentariis autor fuit vt Athenaeum Louanii constituerent, in quo stipendiis ordinatis tres linguae publice docerentur ; 400 e quo, tanquam ex equo Troiano, innumeri cognitione linguarum instructi prodiere hactenus, et fauentibus superis deinceps sunt prodituri, quo vniuersa ditio tua, Caesar inuictissime, nihil habet praeclarius. Ea res Franciscum quoque Galliarum regem mouit vt ad similis collegii Lutetiae Parisiorum institutionem animum 405 adiiceret, Erasmum per literas euocando, cuius consilio omnia disponerentur. Et iam regium diploma acceperat ad itineris securitatem, sed interuenere causae quae profectionem impedirent. Instituti tamen et illic professores. Itaque in confesso est literarum in his prouinciis incrementa potissimum Erasmo deberi. Quem 410 enim ille lapidem non mouit (quod aiunt) vt studia procederent ? Quanto candore tradidit omnia, ab omnibus intelligi volens; quum multi res obscuras multo obscurius explicent? Aediturus Prouerbiorum opus, a quibusdam doctis audire coactus est, ‘ Erasme, tu euulgas mysteria nostra.’ Sed cupiebat is omnibus ea aperta esse quo per- 415 fectam eruditionem consequerentur. Hoc candore destituebatur ille, E a eo ee ui Venetiis olim Aldo Manutio commentarios Graecos in Euripidem_ et Sophoclem aedere paranti dixit, ‘Caue, caue hoc facias, ne barbari istis adiuti domi maneant et pauciores in Italiam ventitent.” Tam nihil tam humile fuit quo tantus vir studiosorum gratia se non 420 demitteret. Etiam ipsum Catonis carmen iuxta titulum emendare et interpretari dignatus est, vt nec in magnis nec in minutis eius opera desideraretur. Adeo vix proferri queat qui vnus studiis communibus plus profuerit. Habet quidem Gallia Budaeum principem literarum, quem libenter 425 opponat; qui quum abstrusissimam rei nummariae, quae apud veteres fuit, materiam primus doctissime copiosissimeque explicuit, tum priscas loquendi formulas iureconsultorum elegantissime edisserit, maxima (quod negari non potest) nationis suae gloria aeditis in Pandectas annotationibus: denique commentarios linguae 430 Graecae conscripsit, quibus nihil vtilius Graecitatis studioso cor F2