OCR
66 LETTERS OF ERASMUS [1540 promittens, sed et illustrissimam Vngariae reginam Mariam sororem tuam, Flandriae tuo assensu praesidentem, vt pro sua erga Romanam 350 sedem filiali obseruantia et regia in viros benemeritos benignitate, dictae praepositurae (vt appellant) possessionem vacuam ab intrusis pro Erasmo conseruari curaret, literis bene amantibus interpellans: quas tamen Erasmus, aùrdpxys quod sacerdotium recusare instituisset, penes se reseruauit, satis viatici sibi paulopost morituro superesse 355 dicens. Principum sane et episcoporum in Erasmum munificorum catalogum texere perlongum sit. Nec solum a principibus honoratus est Erasmus, sed etiam a ciuitatibus Germaniae; si qua transiret et magistratus rescissent, vino donatus, qui honor magnatibus et ciuitatum legatis more gentis 36o impenditur. Id me praesente contigit Basileae, Constantiae ad lacum Brigantinum Barptolomaeo Plaurero iureconsulto et consule ad conuiuium sua sponte venire dignato, Schefhusiae ab Abbate et magistratu, Friburgi Brisigauorum, in Monte Brisiaco, Selestadii, Argentorati et aliis item locis. Nam notum erat non paucis eum 365 tuae Maiestati esse a consiliis. Equidem ob excellentiam doctrinae, quam aeditis indies libris testatiorem cunctis faciebat, dignus alioqui censebatur, quem omnes missis muneribus nihil tale ambientem certatim ornare et quouis honoris genere reuerenter cuperent afficere. Quod si vulgo videmus eos nullis non militaris 370 gloriae titulis insigniri qui, si quando opus fuerit et incidat necessitas, defendere patriam vitae suae periculo sunt parati; quanto iustius honoratur, qui non breue aliquod tempus sed omnem aetatem in literis pro publica vtilitate vltro absumpsit exercens ingenium, genium suum defraudans? Potuisset esse magnus et indies fieri 375 maior apud tuam Maiestatem. An non ad summum autoritatis ecclesiasticae fastigium praeceptor olim ille tuus Adrianus Traïectensis euectus est? Potuisset in splendore viuere apud quosuis reges ; quis enim summorum principum eum non ambiit ? Potuisset in ocio, in voluptatibus versari; sed praetulit communem studiorum 380 vtilitatem vniuersis honoribus et huius vitae crassis deliciis. Verisimile est praeter alias causas felicem quoque succrescentium studiorum successum hominem haud parum inflammasse ad quiduis perferendum. In Germania Galliaque mire frigebant literae ; vix vnus et alter Latine sciebat, Graece nullus. Et ecce statim, vt 385 aeditae sunt Adagiorum Chiliades et libri de vtraque Copia, velut in nebulis coorto sole, emergere linguarum peritia coepit. Prodibant alii atque alii libelli ad hane rem conducibiles, Theodori Grammaticae Institutiones Latine versae, multorumque autorum 361. Plaurero] a kinsman and sup- formers, Ambrose and Thos. Blaurer. porter of the famous Constance re- 374. genium] Ter. Ph. 44.