OCR Output

275

Q
250

285

290

295

300

305

64 LETTERS OF ERASMUS [1540

vbi iudicio opus erat propter exemplarium variationem, nusquam
deerat. Verum Epistolarum volumina sibi peculiariter vendicabat,
partim absoluendis scholiis, quae iam pridem coeperat, partim nouis
addendis et argumentis adscribendis occupatus. Hic labor non erat
exiguus. Accessit longe maior. Desiderabant studiosi Galliarum
et Germaniarum seorsim aedi Nouum Testamentum Graece, quod
cum Veteri Venetiis coniunxerant. In id olim scripserat Annota¬
tiones, Laurentium Vallam imitatus. Eas quum reperisset inter
schedas suas, tumultuarie recognouit et auxit inter praelorum
strepitus. Nec deerant qui ipsum Nouum Testamentum elimandum
putarent, vulgo Christianorum, vt videtur, scriptum vel potius
versum. Et haec monentibus pro sua facilitate paruit. Hune vero
laborem Leoni x Pont. Max. inscripsit, et quidem merito primarium
nostrae religionis instrumentum summo eiusdem praesidi. At
Hieronymianorum operum recognitionem Cantuariensi archiepiscopo
Vuaramo consecrauit, aeternum obseruantiae singularis monumentum,
Rediit tum in inferiorem Germaniam propter negocia, ac non
ita diu post ad nos reuersus commodum illuc recurrerat, quum
Maiestas tua Romani Imperii fascibus, cuius nobis ab ipsis Gothis,
Theodoricho illo Veronensi et caeteris, antiquitas, apud Aquas
Grani inauguraretur. Mox Coloniae Vbiorum adfuit sub conuentum
Vuormaciensem, in ordine eorum qui tibi sunt a consiliis spectabilis ;
nam in horum coetum iampridem a te prudentissime erat ascitus,
adhuc viuente Ioanne Syluagio summique Cancellarii munus
obeunte. Solutis comitiis Vangionum et vrbe Tornacensi recepta,
quum in Hispanias ex Brabantia Maiestas tua esset regressa, Basileam
repetiit Erasmus iterum aediturus Adagiorum Chiliadas et Paraphrases
Paulinas atque Euangelicas absoluturus; quas dubium est maiorene
studiosorum applausu orbis exceperit an maiori alacritate ipse
scripserit. ‘Hie sum’ inquit ‘in meo campo.’ Et sic erat.
Inspiciebat veteres maxime interpretes, ex nostris Ambrosium,
Hieronymum, Augustinum, Hilarium, ex Graecis Chrysostomum
et huius imitatorem Theophylactum ; ipse stilum accommodabat
tantum. Ex hiis vnam Maiestati tuae inscripsit, nempe primam
quae est in Euangelium Matthaei, et postremam germano tuo Caesari
Ferdinando; nam qui te iuuenem summopere veneratus est tot
regnorum haeredem, qui minus suspiceret ad fastigium Romani

280. Venetiis] Perhaps a reference till Feb. 1518; it embodies Erasmus’
to Aldus’ proposal to print the Bible text of N.T. No earlier Venetian edition
in Hebrew, Greek, and Latin, which of the Bible in Greek is known.
was commenced in 1501, but not 293. Theodoricho] The Ostrogothie
carried out. See Renouard, Annales, king, +526. For his connexion with
third edit. pp. 26r and 388-9. The Verona see Bryce, Holy Roman Empire,
Aldine Bible in Greek was not printed p.28. note c.