sunt amici qui, quod censui deest, supplent sua munificentia, sed
obtrudentes potius quam dantes. Quod largiuntur, negant se dare
Erasmo, sed publicis studiis impendere. Sunt autem ea fortuna vt
opes illorum hanc iacturam non sentiant, tum eo animo vb nec
praedicari postulent suam benignitatem, nec agi sibi gratias patiantur; 5
atque hoc quidem indigniores quorum bonitatem ignoret posteritas.
Habes thesaurum ex ambitiosis meis inscriptionibus conflatum.,
Locus hic admonet vt placemus et figulos quosdam, qui mihi con¬
flant inuidiam apud ignaros, quasi messem opimam demetam ex
benignitate Ioannis Frobenii; cui non alio nomine magis faueo, !°
quam quod vix alius typographorum maiore studio propagat honesta
studia, idque facit maiore fama quam lucro. Et certe non parum
emolumenti ex eo cepissem, si quicquid ille detulit (est enim per¬
benignus) accepissem. Nune ipse mihi testis erit quam hoc sit
exiguum, quod mihi obtrudi passus sum ; nec hoc erat a me im- 15
petraturus, nisi docuisset eam pecuniam ex societate dari, vt portione,
quae ipsum contingeret, minimum grauaretur. Et tamen si nihil
aliud quam famulorum meorum operam pensare voluisset, plus erat
dandum quam accepi. Nec mensam apud illum mihi gratuitam esse
passus sum. Nam decem fere menses in illius aedibus vizi, sed pro 20
his compulsus est a me accipere florenos aureos centum et quinqua¬
ginta, magnopere quidem reluctans ; maluerat enim tantum addere ;
sed tamen compulsus est. Et ne quis me credat ex Frobenii benigni¬
tate pendere, testis erit idem Frobenius, qui bonam partem suis
manibus Francfordiae meo nomine recepit, summam pecuniae, quam 25
partim huc mecum attuli ante biennium, partim ex Brabantia mis¬
sam recepi, excedere mille nongentos florenos aureos. Cuius summae
nunc non ita multum superest. Et tamen interim differtur Caesaris
pensio, sed ita differtur vt parata sit ilico redeunti. Id enim suis ad
me literis pollicetur illustrissima D. Margareta, Caroli Caesaris amita. 30
Cui nuper scripsit ex Hispaniis ipse Caesar, vt mihi extra ordinem
pensio numeraretur. Nam caeteris officiis ob bellorum onera sus¬
pensae sunt pensiones. Itaque qui Frobenio inuidet, certet potius
cum illo benefactis, et vincenti fauebimus. Certe nulla causa est
quur mihi illius amicitiam quisquam inuideat. Sic per illum pro- 35
sum studiis vt nemini noceam aut obstem eis äġevov amevðovr Nec
vllum mihi cum illo foedus est praeter liberam ac mutuam beneuolen¬
tiam, qua non patiar me a quoquam superari, si quis prouocauerit.
Reddidi bona fide rationem; aequum est vt desinant obmurmurare.
Haec misera necessitas nos habet, qui libris aeditispopulofabulam agere 4°
coepimus, vt omnes nobis placandi sint vel infimae plebis homines.
Scripsit mihi R. D. Ennius episcopus Verulanus, istic esse quendam
qui polliceatur certissima remedia calculi, tanta artis fiducia vt nolit