Skip to main content
mobile

Nainuwa

  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit
LoginRegister
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Preview
edr_000025/0000

MB_026_B_004

  • Preview
  • PDF
  • Show Metadata
  • Show Permalink
Total Pages
657
Collection
Erasmo da Rotterdam
edr_000025/0072
  • Volume Overview
  • Page
  • Text
  • Metadata
Page 73 [73]
  • Preview
  • Show Permalink
  • JPG
  • TIFF
  • Prev
  • Next
edr_000025/0072

OCR

1524] ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 45 sunt amici qui, quod censui deest, supplent sua munificentia, sed obtrudentes potius quam dantes. Quod largiuntur, negant se dare Erasmo, sed publicis studiis impendere. Sunt autem ea fortuna vt opes illorum hanc iacturam non sentiant, tum eo animo vb nec praedicari postulent suam benignitatem, nec agi sibi gratias patiantur; 5 atque hoc quidem indigniores quorum bonitatem ignoret posteritas. Habes thesaurum ex ambitiosis meis inscriptionibus conflatum., Locus hic admonet vt placemus et figulos quosdam, qui mihi conflant inuidiam apud ignaros, quasi messem opimam demetam ex benignitate Ioannis Frobenii; cui non alio nomine magis faueo, !° quam quod vix alius typographorum maiore studio propagat honesta studia, idque facit maiore fama quam lucro. Et certe non parum emolumenti ex eo cepissem, si quicquid ille detulit (est enim perbenignus) accepissem. Nune ipse mihi testis erit quam hoc sit exiguum, quod mihi obtrudi passus sum ; nec hoc erat a me im- 15 petraturus, nisi docuisset eam pecuniam ex societate dari, vt portione, quae ipsum contingeret, minimum grauaretur. Et tamen si nihil aliud quam famulorum meorum operam pensare voluisset, plus erat dandum quam accepi. Nec mensam apud illum mihi gratuitam esse passus sum. Nam decem fere menses in illius aedibus vizi, sed pro 20 his compulsus est a me accipere florenos aureos centum et quinquaginta, magnopere quidem reluctans ; maluerat enim tantum addere ; sed tamen compulsus est. Et ne quis me credat ex Frobenii benignitate pendere, testis erit idem Frobenius, qui bonam partem suis manibus Francfordiae meo nomine recepit, summam pecuniae, quam 25 partim huc mecum attuli ante biennium, partim ex Brabantia missam recepi, excedere mille nongentos florenos aureos. Cuius summae nunc non ita multum superest. Et tamen interim differtur Caesaris pensio, sed ita differtur vt parata sit ilico redeunti. Id enim suis ad me literis pollicetur illustrissima D. Margareta, Caroli Caesaris amita. 30 Cui nuper scripsit ex Hispaniis ipse Caesar, vt mihi extra ordinem pensio numeraretur. Nam caeteris officiis ob bellorum onera suspensae sunt pensiones. Itaque qui Frobenio inuidet, certet potius cum illo benefactis, et vincenti fauebimus. Certe nulla causa est quur mihi illius amicitiam quisquam inuideat. Sic per illum pro- 35 sum studiis vt nemini noceam aut obstem eis äġevov amevðovr Nec vllum mihi cum illo foedus est praeter liberam ac mutuam beneuolentiam, qua non patiar me a quoquam superari, si quis prouocauerit. Reddidi bona fide rationem; aequum est vt desinant obmurmurare. Haec misera necessitas nos habet, qui libris aeditispopulofabulam agere 4° coepimus, vt omnes nobis placandi sint vel infimae plebis homines. Scripsit mihi R. D. Ennius episcopus Verulanus, istic esse quendam qui polliceatur certissima remedia calculi, tanta artis fiducia vt nolit

Structural

Custom

Image Metadata

Image width
1515 px
Image height
2591 px
Image resolution
300 px/inch
Original File Size
962.72 KB
Permalink to jpg
edr_000025/0072.jpg
Permalink to ocr
edr_000025/0072.ocr

Nainuwa

LoginRegister

User login

CAPTCHA
This question is for testing whether or not you are a human visitor and to prevent automated spam submissions.
I forgot my password
  • Search
  • Collections
Englishen
  • Italianoit