OCR Output

32 LETTERS OF ERASMUS [1524

et opus de quatuordecim spectris, addo eos libros etiam illis probari,
qui reliquos damnarent; ‘quanquam et in his’ inquam ‘admiscet
quaedam sua.’ Ille repetens pronomen ‘sua?’ risit. Hoc fuit nobis
primum colloquium de Lutero, ex quo nec ille satis percepit quid
5 mihi esset animi in Luterum, nec ego quid illi. Rursum quum
iterum inuiseret me, forte iacebat in mensa inter multas chartas
epistola quam Lutherus recens ad me scripserat. Ex hac ille nescio
quo pacto verba quaedam oculis rapuerat, quibus Lutherus videbatur
parum magnifice de me sentire. Mox inter confabulandum visus est
10 velle suffurari literas. Id ego dissimulans receptas e manibus illius
reposui. Post haec ingressi sumus povoeîov nostrum, et aliquandiu
confabulati sumus de rebus quae nihil ad Lutherum attinebant.
Interim animaduerto illum rursus eandem epistolam tenere clan¬
culum. Ibi ridens ‘ Vt video’ inquam ‘moliris hic furtum aliquod.’
15 Arrisit ille et fassus est. Rogo in quem vsum vellet eam tollere.
‘Dicam’ inquit; ‘multi conati sunt nostro quoque regi persuadere tibi
cum Luthero foedus esse arctissimum ; eos coarguent hae literae,’
‘Ad hoc’ inquam ‘reddam te instructiorem, et hanc dabo aèréypagor,
simulatque fuerit descripta, et addam duas alteras, in quibus odio¬
20 sius etiam de me praedicat; quarum alteram excuderant Argentorati,
alteram nuper aediderunt nescio qui. His’ inquam ‘potes et apud
Caesarem’ (nam eo proficiscebatur legatus) ‘docere mihi non tam
arctam esse necessitudinem cum Luthero quam multi praedicant.’
Rursus alio colloquio roganti nunquid scriberem contra Lutherum,
25 aio me tot laboribus necessariis distrahi vt ad alia nullum esset
ocium. Tum aperit mihi quantopere Poloniae rex infensus esset
Luthero, narrans cuiusdam praediuitis fortunas omnes addictas fisco
regio ob vnicum Lutheri libellum in illius aedibus repertum. Ibi
satis prae me tuli mihi non probari vel saeuiciam, vel exemplum
30 per occasionem inuadendi domos ciuium. Denique conscensurus
equos redit ad me, ac deposito in mensam vasculo argenteo ‘Rogo’
inquit ‘vt hoc animi mei pignus sinas esse apud te.’ Quum ego
recusarem, causans me nihil vnquam de illo promeritum nec esse in
quo possem illi gratificari, ‘Nihil’ inquit ‘aliud abs te peto quam vt
35 ames hunc hominem.’ Tandem tradit et regium edictum formulis
excusum.
Haec est tota nostra de Luthero confabulatio. Sic ille discessit
a me instructus et exasperatus in Lutherum, Hune igitur, vt nunc

7. epistola] LB. 726, LE. 592, dated is perhaps LE. 505, dated 20 June 1523,
(April) 1524; answered by Erasmus in which Luther warns Oecolampadius
8 May 1524. against following Erasmus, but I do

tg. duas] The first of these is prob- not know that it was printed at this
ably LE.401; cf.p. 28.37 n. Thesecond time.