Quantum sit huic Lutheri iudicio tribuendum, in praesentia non
disputo. Me certe nihil mouet; illud requiro, quur qui hanc epistolam
aediderunt, non eadem opera vulgarunt epistolas Philippi Melan¬
chthonis, quibus hunc Hutteni conatum detestatur vt pestiferum
Euangelico negocio, et non semel insaniam vocat. Sunt apud me 5
tres illius epistolae ad diuersos amicos scriptae, in quibus execratur
rabiosos libellos quos nobis subinde mittit nouum hoc Euangelium.
Quanquam plura scripsit aliis. Ea premunt homines callidi, interim
furiosis et anonymis aut pseudepigraphis libellis debacchantur, et
post haec iactant se pro Euangelio decies mori paratos. Quur to
igitur non docent Romae? Magna est viuae vocis energia. Quur
non debacchantur in Caesarem aeque atque in Pontificem ? Quia
minus tutum est. Vbi igitur votum martyrii? Certe docere de¬
buerant, si nolunt prouocare. Non me fugit hoc fuisse consilium
quorundam, qui se falso iactant Euangelii nomine, vt me libellis 15
rabiosis obruerent, ne quid molirer in Lutherum. Fingant lapi¬
datum Erasmum, an ilico res illis bene sit habitura? Nec per¬
pendunt, si mihi tanta esset vleiscendi libido quanta illis laedendi,
quantopere et potuerim et possim istorum causam affligere. Quis
non agnoscat hic spiritum Euangelicum, quo mille iam annis caruit 20
mundus? Esto, sit Euangelicum libere debacchari conuitiis in
noxios; verum manifestis mendaciis impetere caput immerentium, an
et istuc exemplum Euangelicum est? Vinum infundit vulneribus
medicus Euangelicus, sed idem addit oleum ; et vinum infundit,
non acetum. Isti quidam venenum infundunt pro vino. Neminem 25
occidunt gladio, sed sceleratius linguis et calamo.
Et tamen non habent quod obiiciant mihi, nisi quod nolim mei
capitis periculo profiteri, quae vel non assequor, vel pro dubiis habeo
vel non probo, vel nullo fructu professurus sim. Alioqui quis plura
scripsit aduersus fiduciam ceremoniarum, aduersus superstitionem 30
ciborum, cultus et votorum, aduersus eos qui plus tribuunt hominum
commentis quam literis diuinis, qui pluris faciunt humanas con¬
stitutiones quam praecepta Dei, qui plus praesidii collocant in diuis
quam in ipso Christo; aduersus Theologiam scholasticam philoso¬
phicis et sophisticis argutiis corruptam, aduersus temeritatem quiduis 35
definiendi, aduersus praepostera vulgi iudicia? Quam vero non
blandiar summis etiam principibus, libri mei satis declarant. Haec