OCR
1524 | ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 29 Quantum sit huic Lutheri iudicio tribuendum, in praesentia non disputo. Me certe nihil mouet; illud requiro, quur qui hanc epistolam aediderunt, non eadem opera vulgarunt epistolas Philippi Melanchthonis, quibus hunc Hutteni conatum detestatur vt pestiferum Euangelico negocio, et non semel insaniam vocat. Sunt apud me 5 tres illius epistolae ad diuersos amicos scriptae, in quibus execratur rabiosos libellos quos nobis subinde mittit nouum hoc Euangelium. Quanquam plura scripsit aliis. Ea premunt homines callidi, interim furiosis et anonymis aut pseudepigraphis libellis debacchantur, et post haec iactant se pro Euangelio decies mori paratos. Quur to igitur non docent Romae? Magna est viuae vocis energia. Quur non debacchantur in Caesarem aeque atque in Pontificem ? Quia minus tutum est. Vbi igitur votum martyrii? Certe docere debuerant, si nolunt prouocare. Non me fugit hoc fuisse consilium quorundam, qui se falso iactant Euangelii nomine, vt me libellis 15 rabiosis obruerent, ne quid molirer in Lutherum. Fingant lapidatum Erasmum, an ilico res illis bene sit habitura? Nec perpendunt, si mihi tanta esset vleiscendi libido quanta illis laedendi, quantopere et potuerim et possim istorum causam affligere. Quis non agnoscat hic spiritum Euangelicum, quo mille iam annis caruit 20 mundus? Esto, sit Euangelicum libere debacchari conuitiis in noxios; verum manifestis mendaciis impetere caput immerentium, an et istuc exemplum Euangelicum est? Vinum infundit vulneribus medicus Euangelicus, sed idem addit oleum ; et vinum infundit, non acetum. Isti quidam venenum infundunt pro vino. Neminem 25 occidunt gladio, sed sceleratius linguis et calamo. Et tamen non habent quod obiiciant mihi, nisi quod nolim mei capitis periculo profiteri, quae vel non assequor, vel pro dubiis habeo vel non probo, vel nullo fructu professurus sim. Alioqui quis plura scripsit aduersus fiduciam ceremoniarum, aduersus superstitionem 30 ciborum, cultus et votorum, aduersus eos qui plus tribuunt hominum commentis quam literis diuinis, qui pluris faciunt humanas constitutiones quam praecepta Dei, qui plus praesidii collocant in diuis quam in ipso Christo; aduersus Theologiam scholasticam philosophicis et sophisticis argutiis corruptam, aduersus temeritatem quiduis 35 definiendi, aduersus praepostera vulgi iudicia? Quam vero non blandiar summis etiam principibus, libri mei satis declarant. Haec 12. in ante Pontificem om. y. 34. y: philosophis £. Erasmus. I cannot find that LE. 533 written at this time to Melanchthon : was published at this time, and the ‘Aediderunt in odium mei tuum deme opening words of the next sentence iudicium’ (with Luther’s above) ‘ ruralso suggest that Erasmus has made sum Lutheri duas epistolas.” a mistake. He repeats his statement, 3. epistolas] ME. 245 and 253-5; however, in Lond. xix. 113, LB. 703, the latter = HE. 325-7