OCR Output

30 LETTERS OF ERASMUS [1524

aliaque permulta, quae pro modulo gratiae mihi datae docui, con¬
stanter docui, non obstrepens cuiquam qui doceret meliora. Et
Erasmus nihil docuit nisi eloquentiam. Vtinam istud persuadeant
amicis meis parawA6yos, qui constanter iactant, quiequid docuit
5 Luterus, hausisse e scriptis meis. Tametsi non inuideo laudem
istam Lutero; habeat in solidum, modo glorificetur Euangelium,
Summa criminum meorum est quod sum moderatior ; et hoc nomine
male audio vtrinque, quod vtramque partem horter ad tranquilliora
consilia. Libertatem non improbo charitate conditam. Ex rabiosa
10 maledicentia quid nasci potest nisi cruenta seditio ? Sinos Romanam
ecclesiam infamemus, et illa vicissim nostra prodat mala, nonne
praeclarum spectaculum aedetur hostibus nostrae religionis? Cle¬
mens offert sese paratum ad corrigendam ecclesiae corruptelam ;
misit Legatum, quo nullus optari potuit vel aequior vel humanior,
15 Et isti tantum maledicunt, quasi nihil sit illis dulcius rerum omnium
confusione. His imputent, si principes tandem efferati saeuire
promiscue coeperint in fortunas et in capita plurimorum. Id si fiat,
vereor ne quidam sero probaturi sint meam moderationem. Quis
enim ferat istos quosdam, qui praetextu Euangelii nec principes
20 audiant nec Pontifices, nec ipsi auscultent Lutero, nisi quum est
ipsis commodum? Alioqui et Luterus illis homo est, et humano
spiritu ducitur, aut non scripsit ex animo suo. Magnum vero
crimen, si quod nunc seditiose fit, cupio citra seditionem fieri, prin¬
cipum assensu; qui si non facturi sunt quod optimum est, quid
25 sceleris admissum est, quod illos admoneo? Nec reuoco volentes
incendium restinguere, sed eos damno qui oleum addunt camino et
morbum, qui iam annis plus mille inueterauit, violentis pharmacis
subito volunt tollere, maximo totius corporis periculo. Quam
moderationem Apostoli praebuerunt Iudaeis, qui a saliua legis in¬
30 olitae non poterant abduci, eandem opinor recte praestarent his, qui
plurimis iam seculis tot conciliorum, tot Pontificum, tot insignium
doctorum autoritatem sequuti, grauatim huius recentis doctrinae
mustum recipiunt. Et interim pono illos errasse, hos omnia vera
docere. Agat vtraque pars Christianis rationibus Christi negotium, et
35 videbit quid sim pro mea qualicunque portione in medium allaturus.
Sed longius efferor, ad Huttenum redeo. Vtinam qui tragoe¬
diam hane excitarunt primum et nunc renouant, paterentur
Hutteni manes quiescere, neque nos hue perpellerent vt, quod dici
solet, cum laruis luctemur. Quanquam cum laruis pugnat, non qui
40 maledico libro, quem aliquis velut iniecto iaculo venenis tincto
relinquens fugit e vita, respondet, sed qui mortuum non responsu¬
rum yltro criminatur. Ego Hutteni manibus, vbi mihi mors ho¬

40, y: maledicum librum £.