OCR
28 LETTERS OF ERASMUS [1524 impetierit et famam et vitam amici. Nam omnino res ipsa loquitur Huttenum non alio consilio scripsisse sic in me, quam vt calamo iugularet quem gladio non poterat. Et vt sibi videbatur vir fortis, sic cogitabat: ‘Seniculus est, valetudinarius est, meticulosus et im5 becillis est, mox efflabit animam, vbi legerit haec tam atrocia.’ Hoe illum cogitasse, voces etiam quas iactabat arguebant. Nunc appellabo conscientiam illorum qui Huttenum domestice nouerant, quanquam et hi quibus cum illo nulla erat familiaritas, norunt quam fuerit omnis illius vita militaris, ne verbo vtar acer1o biore: et tamen in tota Spongia nusquam obiicio luxum, quem illum nec miserabilis ille morbus dedocere potuit, nusquam aleam aut scorta, nusquam profusione decoctam pecuniam, conflatum aes alienum ac frustratos creditores. Iam illa facinora quae designauit, extorta a Cartusiensibus pecunia, truncatis aliquot monachis, impetitis in via publica 15 tribus abbatibus, ob quod facinus vnum e famulis deprehensum decollauit Comes Palatinus — haec, inquam, atque huius generis permulta etiam populus vbique nouit; ego tamen nihil horum in Spongia refrico, nec in hostem regero vera notaque crimina, quum ille in amicum atque etiam bene meritum tantam falsissimorum 20 criminum Lernam impudentissime congesserit. At in tota Spongia nullum praedonis, raptoris aut latronis aut decoctoris conuicium. Nam quod illic in genere dicitur, ad nullius contumeliam sed ad omnium vtilitatem pertinet. Et sunt quibus videor atrox in Spongia. Quas nugas ille expostulator, quam atrocibus verbis exaggerat! Ego 25in tam multis et vulgo notis an non potuissem esse disertus, nisi meum ingenium vehementer abhorreret a maledicentia? De vulgata ad Card. Moguntinum epistola sic refero, vt ipse solus fuerit intellecturus. Alterum facinus hoc etiam perfidiosius nec attingo, quod vtrunque condonaram amicitiae nostrae ; et ille putabat aequum vt 30 ob excusatum colloquium sic debaccharetur in amicum, idque in gratiam vnius aut alterius, quibuscum contraxerat nouam amicitiam ipsi non magno futuram vsui. Si falsa crimina falsis retaliassem, par pari relatum erat, nisi quod plausibilior est eius causa qui lacessitus prodit in pugnam, Nunc acerbus videor, qui sic lacessitus 35 tot sycophantiis ne veris quidem ac populo notis criminibus abutor ad mei defensionem, Iam in inuidiam mei vulgarunt Martini Lutheri epistolam, priuatim ad amicum scriptam, de Spongia. 27. Moguntinum] Lond. xii. to, LB. de Erasmo priuatim seripta,deinde alia 477, in which Erasmus speaks well of ad Fabricium. The former is referred Luther. : by de Wette to LE. gor of 28 May 1522, 37. Lutheri] Apparently a confusion. published s, a, et l. as Iudicium D. Mart. The letter about the Spongia is LE. 533, Lutheri de Erasmo Roterodamo. Epistola dated 1 Oct. 1523, in which these ad amicum, and also many times in words occur, ‘edita est et mea epistola German, The latter does not concern