OCR
1523-4 | ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM Dir. epistolae caeteris admixtae aut separatim excusae, quae videri possint Apologiae, qualis est illa ad Marcum Laurinum, ad Iacobum Hoghestratum. Sed a rixarum commemoratione libenter discedo. Et iam rixandi videbatur finis, nisi subito ac praeter omnem spem exortus fuisset Vlricus Huttenus, ex amico repente versus in hostem, tantum 5 valet apud leues homines mala lingua; hoc nemo scripsit in Erasmum hostilius. Et tamen non eramus responsuri, nisi graues amici iudicassent hoc ad meam existimationem interesse. Exiit itaque Spongia ipso titulo stili moderationem pollicens ; quam tamen videor nonnullis nequaquam praestitisse, quum ego teste conscientia 10 summo studio sim adnixus ne quem omnino per occasionem attingeret mea defensio, ipsi etiam Hutteno parcere studens, quantum yes ipsa pateretur. Qui Hutteni famam apud omnes sartam tectam volunt, illis indignentur qui hominem suis mendaciis hue perpulerunt, magis etiam istis, aut iisdem potius, qui hoc summis 15 viribus agunt vt in mortuum etiam stringam calamum. Quod tamen a me nunquam extorquebunt; nec enim libet furere, et video rem prorsus exisse in rabiem. Proinde posthac non est animus cum istiusmodi gladiatoriis libellis congredi. Primum adnitar vt hanc conscientiam approbem Christo, speroque futurum vt 20 consilii mei rationem optimus quisque suo calculo comprobet. Istis vero rabulis, qui prorsus nescire videntur quid intersit inter scribere et furere, equidem malefacere malim quam maledicere, si Christianum esset omnino cuiquam maleuelle. Ab iis vero qui Spongiam atrocem ac procacem videri volunt, tantum illud petam, cogitent 25 quam non vulgariter dilexerim Hutteni ingenium, quanto candore, quot aeditis scriptis illum nondum admodum celebrem orbi commendarim, quot epistolis illum praedicarim apud amicos, praesertim apud R. Card. Moguntinum. In quadam epistola confero ilum cum Thoma Moro, quo viro multis iam seculis nihil sol vidit 30 integrius, candidius, amicius, cordatius. Huius se vehementer dissimilem probauit Huttenus, meque vanum praeconem fecit. In opere Noui Testamenti iam tertium aedito quam non vulgari affectu laudes illius persono! Iam et illud cogitent, quam illi nulla a me praebita est occasio recedendi ab amicitia, quam non oportuit absque 35 grauissimis causis rescindere; deinde quam ille non solum violarit amicitiae iura, verum etiam velut ex insidiis plusquam hostiliter I. aut... excusae add. B. 2. qualis . . . Hoghestratum add. 8. 3. Et jam ... 88. 33. Catalogum add. B. 2, Laurinum] Lond. xxiii. 6, LB. go. Moro] In Lond. x. go, LB. 447. 650. It was first printed with the first 33- Noui Testamenti] In a note on edition of this Catalogus. Thess. 1. 2 (p. 516). The eulogy of Hoghestratum] Lond. xvi. 19, Hutten is also found in the editions LB, 452. of 1516 and 1519.